Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

1235-1236

Indulgentiæ et electionis rationes amplecitur, et eorum qui ab eo libere creati sunt semina relinet. Prædeterminatio vero non permissivi lapsus, sed cum libera electione hominis Creatoris beneplacitum in eum ipsum inducit, qui prædeterminatur. Sic ab omnibus beatissima prædicata sanctissima Domina nostra Virgo, Deique parens a divino Verbo, quod in en habitavit, et eam creavit, ex omnibus gentibus delecta est : nec ulio modo illius filia et ancilla, quæ nunc saustis acclamationibus condecoratur a nobis, quaque per eamdem nostra præconia nostramque gratiarum actionem Deo aspirat, prædeterminata suit, ut esset martyr, et electa est proposito libero præparata, quemadmodum Domina inhabitata.

Cum adhuc esset Presbyter, res gestas Dionysii Areopagitæ historia complexus est. Editæ sunt Græce et Latine interprete Petro Lensselio, tum Parisiis, tum Antwerpiæ inter Opera Dionysii Areopagitæ. Eas laudant sub nomine Methodii recentiores, quamvis ab aliis Metrodoro nescio cui vendicantur : easdem concinnatas Hilduinus abbas ex Ludovici Pii mandato ex Græcis, et ex Latinis fontibus simul positas, stylo historico prosecutus est, et Areopagitica nominavit. Tum etiam Michael Syncellus Hierosolymitanus de eodem Dionysio Orationem encomiasticam scripsit. Græce et Latine interprete Basilio Milanio Cassinate monacho cum Dionysio editam.

Illud etiam in dubio est, quo tempore vel qua mente, et an ex Latinis fontibus, an vero ex Græcis desumptam historiam tum Syncellus Michael, tum Methodius scripto mandarunt, dum de duobus Dionysiis disputatur. Horum siquidem auctoritate permulti cum Hilduino ad apostolorum tempora Dionysium Parisiorum patronum referunt, nam hi qui de divi Dionysii rebus gestis scripsere Dionysium Parisiorum episcopum eumdem faciunt, qui et Athenarum fuit episcopus. Confirmant Anastasii Bibliothecarii auctoritate, qui scribit ad Carolum Calvum imperatorem : « Hujus autem passionis textus beatus Methodius qui ad sedem apostolicam Constantinopoli presbyter missus ejusdem urbis, nam postea patriarcha Constantinopolitanus ipse fuit, tenuit pontificium, et ex tunc inter sanctos ab omnibus ob suæ confessionis et agonis (pro sacrarum imaginum pio usu initi) certamen veraciter veneratur et colitur, edidit pauca de præcedentibus excerpta. » Ilic Anastasius dicit Methodium ad sedem apostolicam Constantinopoli presbyterum missum, et constat ex Curopalate et Theodori Studitæ epistola ad Epiphanium, Methodium missum fuisse a Nicephoro patriarcha, cum ille falsis calunniis appeteretur ab adversariis ad papam, qui erat Paschalis I. Nihilominus apud Surium legitur, sede apostolica Constantinopolim presbyterum missum. Posse hæc conciliari alii notant, si Methodium postquam functus est legatione pro suo patriarcha apud papam, ab eo remissum Constantinopolim cum injuncta apostolicæ sedis aliqua præceptione dicant.

Inter doctos tamen homines ambigitur, an quæ Methodius et Syncellus de Dionysio scripsere, ex suo genio depinxerint, an ex antiquorum Græcorum monumentis fusioribus excerpta, et in epitomen contracta Romæ exarata ediderint. Alii enim Hilduinum a Græcorum præsulibus et legatis, arte favorem ejus ambientibus deceptum ac delusum fuisse tradunt : et perditis Græcorum rebus, qui a Francorum regibus suppetias postulabant, ingenio Græco factum esse, ut sancti Dionysii monachis, penes quos maxima Galliæ pars rerumque erat, suo Dionysio dignitatem Areopagiticam, et Pauli apostoli doctrinam tum primum affigentibus ultro applauderetur : a veris fictisve monumentis tota res confirmaretur. Jacobus Sirmundus, de duobus Dionysiis : Cum Areopagitæ nomine perstrepere et circumsonare omnia cœperunt, ut plausibili fabulæ color et vires adderentur, nati sunt repente, et ex tenebris eruti cum Aristarcho et Virbio Syncelli et Methodii, qui suffragari viderentur. Et ex verbis Hincmari ad Carolum Calvum scribentis : « Recognovi his, quæ ibi scripta sunt (in Vita Dionysii a Methodio scripta) ea quæ in adolescentia legebam consonare, videlicet per quos ac qualiter gesta martyrii divi Dionysii sociorumque ejus ad Romanorum cognitionem, indeque ad Græcorum notitiam pervenisse. » Colligunt gesta passionis Dionysii ex Galliis primum ad Romanorum, deinde ad Græcorum cognitionem pervenisse, quo in easu quis non facile concipit Methodium ex commentariis Gallorum historiam Dionysii contexuisse? At quinam fuerint Galli, Hilduinus ne an alii, perinde est ut dicamus Methodium non ex suis, sed ex alienis monimentis universam Dionysii vitam conscripsisse. Et probant primo, quod Hilduinus, ut Areopagiticis fidem astuneret certiorem, Methodium laudare debuit, nisi forte ea monumenta laudare puduisset, quæ Methodio ex Gallica legatione redeunti commiserat. Secundo, quod in Areopagiticis num. 10, asserat : « De Dionysii Areopagitæ obitu nihil Græcos scripsisse, quia propter longimquitatem terrarum transitus ipsius penitus eis fuit ineognitus. » Tertio, quod cum vetus martyrologium Hilduinus Constantinopoli accersisset, tunc facile fuisset illi dare hicullum, quo Methodius Dionysii vitam recens conscripserat. Quarto, quod ex mutua Dionysii vitæ per Hilduinum et Methodium editæ collatione apparet, Methodium ex Hilduini sociorumque ejus scriptis Dionysii vitam edidisse, et plurimis adductis locis tum ex Hilduino, tum ex Methodio probant. Illuc duo manifeste dicunt colligi : mum est, ex mutua utriusque auctoris collatione fieri omnino ut Methodius ab Hilduino, vel Hilduinus a Methodio scribendi materiam acceperit, cum vero nullus dicat a Methodio Hilduinum, aut Methodium ab antiquioribus Græcis accepisse, qui ipsomet Hilduino judice de Dionysii Areopagitæ obitu nihil scripserunt : alterum Græcum hominem a Gallo fuisse per ignorantiam deceptum.

Et hæc qui duos Dionysios pernegant : qui vero asserunt, sanctum Methodium, dum Apocrisiarium Nicephori patriarchæ Constantinopolitani ageret apud Paschalem papam, martyris Dionysii res gestas stylo historico prosecutum, quidquid antiquiores auctores Græci de eodem scripserant in compendium retulisse et contraxisse, suamque epitomen Romæ conscriptam reliquisse, quam vidisse se testatur dum tenera adhuc esset ætate Anastasius bibliothecarius epist. ad Carolum Magnum : quare insulse asserere qui scribunt eum ex suo genio depinxisse, et Baronium non recta linea incessisse, dum censuit eodem tempore, quo Hilduinus sua concinnavit Areopagitica in Occidente, Michaelem et Methodium in Oriente, adeoque id errante Hilduino, qui certe nondum abbas sancti Dionysii erat, cum Methodius Romæ exsisteret Constantinopolitani apocrisiarius, libellum de gestis sancti Dionysii Areopagitæ ex priscorum auctorum fusioribus commentariis concinnasse, nempe sub Paschale papa, cujus anno secundo, qui Christi fuit 818, ipse Baronius legationis ejusdem Methodii ad sedem apostolicam commentant, quo tempore Fredulfus abbas erat Dionysiani cœnobii, quod ex certissimis indicibus patet. Fieri itaque non potuisse, ut concurrerit cum illis Hilduinus in Areopagitica suorum collatione. Siquidem ex sacra Ludovici Pii ad ipsum Hilduinum super horum indagine suscipienda manifestum est, eam dirutam fuisse post restitutionem ipsius Ludovici quæ anno tandem 854 facta est, ut Sigibertus narrat in Chronico. Quare Methodius et Michael scripserunt sub Paschale primo pontifice, Hilduinus sub Gregorio IV, ideoque pontificatu ejusdem longe protracto minirum non ante annum 858, ipsi colligunt hausisse Hilduinum ex illorum scriptis, quæ ipsi ex antiquis suæ gentis fontibus prælibaverant. Et qui dicunt Methodium delusum, deluduntur