Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

1237-1238

potius ex historia hujus temporis non modica inscitia. Ea enim, aiunt, erat tum in orbe conditio ut Græcet non Francorum opem exposcerent, minus ambirent Abbatis Dionysiani, qui gratus tum erat Ludovico imperatori, cujus in indignationem paulo post incidit gravem, ad ejus invocandum auxilium, et quo adversus se jactas injurias amolirentur, favorem. Quinimo affictæ res Occidentis cogebant et Papam, et imperatorem, ob Saracenorum, Maurorumque formidabilem in Siciliam illapsum, invalescentem per Hispaniam potentiam, imminentemque corumdem in Galliam irruptionem. Michaelis imperatoris Constantinopolitani tum pace fruentis, legatione etiam missa, opem flagitare. Quod facile est probare ex synchronis auctoribus, gravioribusque scriptoribus, qui res hujus temporis certis calculis observarunt. Quod enim scripsit Hilduinus de missis ab imperatore Byzantino Michaele ad Ludovicum Occidentis Augustum per solemnem legationem sancti Dionysii Areopagitæ libris, non probat quod intenditur delusum fuisse a Græcis Hilduinum Græcorum arte, favorem ejus, quo apud Ludovicum Pium pollebat, ambientium: inno vero commentitiam esse ejusmodi occasionem apertissime prodit. Neque enim misit ad Ludovicum Michael, sed remisit, cum præventus fuisset a Ludovico desiderio ac postulatione amicitiæ, et confœderationis ineundæ. Anno siquidem ineunte 838 cum Gregorio quarto pontifice Angelone couventu habito Halitearius Cameracensis, et Aufredus Nonantulanus abbas ad Constantinopolitanum Cesarem missi sunt. Summa legationis erat, ut oratus a pontifice principibusque Romanis Michael commune cum ipsis bellum in Saracenos susciperet. Et legationis hoc eodem aund meminerunt Adelinus benedictinus, anonymus editus a Pithæo, Aimoinus de gestis Francorum, quorum vestigia secuti sunt recentiores.

Et hæc quidem et multo plura recentiores pro adjungenda aut adimenda fide Methodio et Syncello. Sed sive Methodius et Syncellus sua hauserint e Gallorum fontibus, sive Galli ex Methodio et Syncello, qui ex Græcorum fontibus collecta ediderant, hoc alterius negotii fuerit, quod tandem aliquando Gallipsi, cum Deo placuerit, defluent. Nobis durum id esse videtur tantos Patres, et potissimum Methodium, qui etiam ab Ecclesia Latina ob suæ confessionis, et agonis, ut Anastasii bibliothecarii verbis utar, veraciter veneratur et colitur, delusos fuisse, tantumque dedisse humano favori, ut fletas a se vel confletas ab aliis de sanctorum martyrio et rebus gestis historias ac narrationes pro veris ac genuinis scripto tradiderint. Pro veritate atrocia perpessi sunt, assiduis laboribus et vario tormentorum genere excruciati, atque tandem confecti sunt, et nunc demum conficiuntur, cum ob principum favorem se delusos esse, et quod pejus est, veritatem prodidisse audiunt. Constans Methodii animus, ingenuum Syncelli in rebus ecclesiasticis propositum, imposturas similes, æque atque ferocientem ænguem abhorruissent. Sed delusi sunt a Gallo homine. Hoc vero minus credibile est. Vanorum hominum vitia prudentibus appingimus. Examinarunt antes sua, Græca scilicet monimenta non minus considerate circumspexerunt, quæ Gallorum erant, tum postmodum verisimiliora, ut sacrum scriptorem addecet, divulgarunt, quod ex eodem Methodio colligitur, qui confitetur se non vana atque incuriosa cognitione, sed veteribus narrationibus, et certa ac firma antiquitate, necnon a longis temporibus per manus tradita auditione, gesta dictorum sanctorum concinnasse. Οὐχὶ γὰρ ἐκ τῶν ἡμετέρων τρόπων, ὧν κεκτήμεθα, ἢ οὐκείᾳ προγνώσει, ἀλλ' ἐκ παλαιᾶς διηγήσεως ἡμῖν ἐξενέχθη, καὶ ἀ ἐκ μέρους ἐκ παγίου ἀρχαίου δλίγα καθὶ ἡδυνήθημεν, καὶ ἀπὸ μακρῶν χρόνων ἀκηκόμεν ἐν συγγραφῇ παρεδώκιμεν, οὐκ αὐτομολήσαντες περὶ τὴν ἐξήγησιν, ὡς είρηται, ἀλλ' ὡς τῶν μεγάλων ἔγνωμεν διηγήματα διδακάλων φοθούμενοι τὸν θεόν. Neque enim a nostris moribus habuimus, aut a nostro prænotione, sed ex veteri narratione a nobis perfectum est; quæque pauca a certa firmaque antiquitate et a longis temporibus audivimus, ea ut potuimus, litteris mandamus, non expositionem ex nobis ipsis ac temere aggressi, sed ut magnorum doctorum rerum gestarum narrationes habuimus, verii Deum. Si qui scribit virtute cognita et spectata fide amplissimus est, ut Methodius est, et sanctitate præcelebris, nunquam ego dicerem, delusum fuisse, tantumque dedisse humano favori, ut fletas a se vel confletas ab aliis de sanctorum martyrio et rebus gestis narrationes pro veris ac genuinis scripto tradiderit. Non tantum audeo. Sed rem hanc altius considerandam rerum, harum inquisitoribus relinquimus. Notandus præterea est Francisci Bivarii in Flavium Dextrum anno Christi 91, supinus error, qui mediæ ætais scriptorem, scriptorem vetustissimum nuncupat.

Est apud me manuscripta ejusdem epistola ad patriarcham Constantinopolitanum scripta, qua sacerdotes qui debellarant deponit. Principium: Τὴν ἐκταθείταν τῆς τιμίας κορυφαιότητος τοῦ λόγου χεῖρα ἡμῖν. Cum ergo defuncto Theodoro Studita, qui ex Studio erant, ab Ecclesia Byzantina, et illius præside Methodio separati, quæ vivens Theodorus zelo pietatis motus adversus Nicephorum et Tarasium scripserat, tuentes, tantos Patres ludibrio haberent, et uti innumerorum scelerum reos condemnarent, id non ferens Methodius, ut a contentione desisterent, monuit sæpius, cum non respiscerent, anathemate feriit, et ab Ecclesia ejecit. Visum est nonnullis inique Theodori asseclas damnari: hinc ut sua tutaretur Methodius, varias ad diversos scripsit epistolas esse excusans, et quod egisset proponens, scripta nempe Theodori, quæ ille adversus Nicephorum et Tarasium scripserat, condemnasse, non Theodorum, quod apertissimum est ex sententia ejusdem De Studiotis, quam suo De schismate libro Joannes metropolita Ephesius inseruit.

Idem pro varietate et æl. e lapsorum, et fidem ejurantium, varios canones promulgavit, editos sæpius Græce et Latine. Meminit Harmenopulus in epitome Canonum sectione 4: Ἡ τοῦ πατριάρχου Μεθοδίου διατύπωσις τοὺς παραπεσόντας καὶ ὑποστρέψαντας, νηπίους μὲν αἰχμαλωτισθέντας, καὶ φόδῳ ἢ ἀγνοίᾳ καθυπαχθέντας, συγγνώμης ἀξιοῖ, τῷ ἀγίῳ μόνον χρίσυσα μύρῳ. Τελείους δὲ τὴν ἡλικίαν δντας, καὶ ἀνάγκη καθυπαχθέντας, συγγνώμης μὲν καὶ αὐτοὺς ἀξιοῖ, τῷ ἀγίῳ χρίσυσα μύρῳ· νηστεύσαι δὲ ὅμως τεσσαρακοστὰς ἡμερῶν δύο προστάττει, κρεῶν ἀπεχομένους, ἐκτενεῖς τε δεήσεις, καὶ γονυκλισίας ποιεῖν ὁπόση δύναμις. Τοὺς δὲ ἐκ προαιρέσεως αὐτομολήσαντας, ἐπὶ δύο ἐνιαυτοὺς νηστεύειν προστάττει, παραπλησίως τοῖς ἄνω δεδηλωμένοις, καὶ γονυκλισίας ἐκάστης ἡμέρας ποιεῖν ρ', ἢ σ', καὶ είθ' οῦτω τῷ ἀγίῳ χρίσσθαι μύρῳ. Sanctio Methodii patriarchæ lapsos et conversos, pueros quidem in capitivitatem abductos, et metu vel ignoratione subactos, venia dignatur, sacro duntæut eos oleo inungens, adultos vero et coactione subactos venia quidem et illos dignatur, sacro inungens oleo: sed jejunare tamen binas dierum quadragesimas jubei, a carnibus abstinentes, ingeniesque preces et congenulationes pro viribus facere. Qui vero scientes prudentesque a Christianis transfugerint ad eos, biennium jejunare jubei, perinde ut indicatum vero et coactione quotidieque centies vel ducenties congenulare, atque tia oleo sacro inungi. Arcudius De concordia lib. ii, cap. 18, scribit, cum duo reperiantur hujus nominis patriarchæ, alter qui proxime antecessi sanctum Ignatium circa annum Domini 840 alter sine dubio schismaticus circa annum 1240, cujusnam illæ precationes sint, incertum esse. Sed quicunque Methodius iste fuerit, non esse tantæ auctoritatis, ut contra sacram Scripturam decernat, quod per octingentos vel mille ducentos et amplius annos Orientis Ecclesia lu usu non habuit. Et supposito modum illum recipiendi negantes Christum a principio sic fuisse insti-