Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

1239-1240

tutum, ut modo exstat in Euchologio, hoc est cum forma Sacramenti Confirmationis, certum est auctorem illius non posse esse Methodium primum, cum non videatur verissimile cum non observasse locum Pauli ad Hebreos 6 et illius expositores Chrysostomum, Theodoretum, Theophylactum, Occumentum, et alios affirmantes haptismum et ἐπθεστν τῶν χειρῶν, impositionem manuum, xal μετοχὴν τοῦ Πνεύματος, et participationem Spiritus, σφραγτῶν, signaculum, hoc est, confirmationem nonnis semel jaci posse. Verissimile item esse, ad rubricas illas de ungendo et abluendo post precationes illas appendicis forma a posterioribus Grecis additas esse, quod ea omnia, potissimum appendicem illam nonnulla exemplaria manuscripta minime habeant; cujus rei tum collegii Græcorum alumni, tum Joannes Matthæus Caryophilus, quia viderunt atque legerunt, testes esse possunt. Et in Euchologio patriarchali manuscripto monasterii Cryptæ Ferratæ, nihil de forma reperiatur: cum alioquin in eodem reperiatur Canon 7 Synodi, legaturque cum illis, Sacerdos χρέι αὐτὸν τῷ μύρι xaθὼς xal τοὺς νεοφωτίστους, τὴν αὐτὴν ἐπιδρὴσιν xal ἐπ' αὐτῷ ποιούμενος. Inungit eum unquento quemadmodum et recenter illuminatos, eadem verba et supra ipsum recitans, hoc est eamdem formam enuntians. Hinc colligit vel penitus olim non fuisse adhibitum unquentum, nisi solis hæreticis non confirmatis, vel adhibitum materialiter et extra sacramentum, et similem consuetudinem aliquando fuisse, probare locupletissime Suarcz 3. par., quæst. 72, artic. 11, disput. 36, sect. 1 explicans canonem concilii Arausicani. Et sic Arcudius hunc auctorem, si modo fuerit orthodoxus, intelligendum esse autumat. Jacobus Goar Notis in Euchologium citra omnem controversiam ejus non alium auctorem agnoscit præter Methodium primum, Christi confessorem, quem Baronius anno 842, ad revocandos in Ecclesiam lapsos mirifice laborasse scribit, qui pro salute omnium ejusmodi promulgavit edictum. Hic thronum assequitur anno 843, et anno 847 ex hac vita migrat, cum sedisset annos quatuor. Secundus anno 1240 tribus tantum mensibus sedem Constantinopolitanam obtinuit, quibus nihil memoratu dignum edidisse memoratur. Multa hic reponere possem Arcudio, et illud in primis, plus me et morum sanctitati, et doctrinæ Methodii patriarchæ, quam Arcudianæ conjectationi tribuere. Sed ne in hominem ingentum ex zelo fidei, et veritatis loquentem me geram vehementiorem atque acerbiorem, et potissimum, quod similia disputandi iste locus non sit, remitto lectorem ad Goarum, qui dicto loco proposita Arcudii argumenta examinat, et solide refutat.

In Bibliotheca Scoriaci, ut notatur in indice manuscripto, sunt Methodii, patriarchæ Constantinopolitani, περὶ τῶν ἀποστρεφόντων, etc. Αδγος εἰς τὴν ὑπαπαντὴν. Et: Κανόνες xaxavuxtixoi. De iis qui abnegarunt et convertuntur. Oratio in Hypapantem, et canones compunctorii. De primo et ejus auctore satis dictum est supra. De oratione in Hypapantem, est edita in illam solemnitatem oratio Græce et Latine Methodii Patarensis. Au est illa ipsa, et cæcutivit indicis auctor? Non uego tamen et patriarcham in eamdem Hypapantem potuisse orationem scribere, et forte scripsit, cum et in alios dies solemnes scripserit. Canones compunctorii. Verosimilius est patriarchæ esse, cum tum temporis similia scribendi usus invaluisset, ex Studiorum monasterio per Ecclesiam Græcam propagatus, ut alibi notabanus. Et si quis contenderit horum canones alteri Methodio patriarchæ ascribendos esse, in re obscurissima, cum illi carceribus tenebrosissimis includantur, non ero adeo morosus, ut verbis tantummodo concertare velim; de re nihil incerta cum quispiam certiora proferet, acquiescam.

Possessius notat in catalogo bibliothecæ sanctæ Mariæ in Vallicella. Methodii patriarchæ historia poetica in Gregorium Naxianzenum. Quis non videt monstrum? Inquirendum nihilominus est.

Præter istos canones de Iusis, molytis eos reconcilianti Ecclesiæ, quæ habentur in bibliotheca Barberina manuscripta cod. 87, p. 111. et cod. 95, p. 83, leguntur in eadem sub eodem Methodii patriarchæ Constantinopolitani nomine: Ordo servandus in sponsalibus, cod. 93, p. 17. Ordo in benedictione nuptiarum, ibidem p. 31, et cod. 87, p. 102, et cod. 101, p. 146, et cod. 102, pag. 52. Ordo in benedictione bigami, codic. 101, pag. 295, cod. 91, p. 89.

NOTITIA ALTERA.

(FABRIC. Biblioth. Græc. ed. Harles, t. VII, p. 273.)

Methodius [e Sicilia oriundus] confessor (1) et patriarcha ab a. C. (2) 842 CPol., a. C. 846 d. 14 Junii defunctus, imaginum propugnator (3), cujus Vita, ab anonymo auctore scripta Græcæ. cum Allati' versione et Henschenii Analectis, legitur in Actis Sanctor. t. II. Junii, p. 960 seq. Vide etiam Baronium ad Martyrolog. Roman. 14 Junii, ubi Methodium, Patarensem, a Tyrio perperam distinguit. Effigiem ejus exhibet Goarus, p. 126, ad Euchologium. De scriptis ejus videndus Caveus, cui Spicilegi in vicem addes, quod Encomitum S. Agathæ, virginis, Latine e Leonhardi Ponte versione editum est a Combefisio in Bibl. concionatoria et a Bollando ad 5 Febr. et Græcum exstat ms. in bibl. Veneta S. Marci scamno 29, cod. π, λογ. ϛ, atque incipit: 'Επειδὴ μς τὸ θαύμα πρὸς τὸ λέγειν ἐξέγειρε. Vitam uxoris sancti Theophanis hegumeni et confessoris a Methodio scriptam testatur auctor Vitæ Theophanis apud Henschenium in Actis sanctor. ad 12 Martii. Canon sive constitutio ac διετύπωσις pænitentialis de iis, qui abnegarunt, per diversos modos et ætates [Græce in c. Galei n. 5843. Cat. II, p. 185; Gr. in cod. Vindobon. 247, 3. V. Lamb. V, p. 251, in cod. Medic. 81, n. 40, plut. 9. V. Bandini Cat. codd. Gr. 1, p. 400. — In

(1) Confessoris nomen accepit, quia nullo modo potuit adduci ut imaginum causam desereret, et potius ab imperatore, Michaele Balbo, in vincula se conjici passus est, quam ut a propugnando cultu illarum desisteret. Qui vero postmodum ad eum fortunæ gradum pervenit, ut dignitate Patriarchatus Cpolitani ornaretur. » Suxt.

(3) Auton. Prgi ad a. C. 847, n. 17 [in cod. Vindob. 246, n. 7, sunt tres versus iambici Theodori et Theophanis ad Methodium patriarcham, et solidem vers. hujus ad illos, quos publicavit Lambec.

V Comm. p. 248. HARL.]

(3) Atque Methodii Πατριάρχου Κωνσταντινουπόλεως (in indice), in textu vero: 'Αρχιεπισκόπου Κωνσταντινουπόλεως τοῦ διμολογητοῦ λέγος περὶ τῶν ἀγίων εἰκόνων legitur in Collectione orati. sacrarum in cod. Mosquensi. V. cl. Matthæi Notit. codd. Gr. bibl. Mosquens. p. 6. Sub imperatore Michaele, Methodio patriarcha, celebratur synodus CP. ubi confirmatum est syn. Nicænæ in decretum. V. Montfauc. Bibl. Coisl. p. 102; add. p. 86. HARL.