Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

1263-1264

sanctus Methodius; an postea, increbrescentebæresi Leonomachorum sub Leone Armeno, et patriarcha Nicephoro missus fuerit, non indicatur in actis; solumque dicitur, « hæresim Romam se contulisse, » Assumpsit Leo Armenus imperium anno 813, a quo, anno sequenti, sanctus Nicephorus patriarcha in exsilium deportatur.

2. Jam quæ tum Romæ contigerint sancto Methodio, sic pergit narrare Cedrenus: « Eum scilicet veratum fuisse a malo genio, carnis studioso, sine intermissione dies noctesque eum titillante, et rei venereæ appetitum excitante: itaque ardentem ea eupiditate, ac tantum non ei succumbentem, Petro apostolorum principi sese dedere statuisse; multisque ab eo precibus contendisse, uti se l'hidine ista liberaret: hunc nocte astitisse, ac virilia sua manu dextra tangentem adussisse: simulque dixisse nihil esse quod in posterum sibi ab ista metueret voluptatis concupiscentia. » Hæc Cedrenus: quæ in Actis non attinguntur.

3. Eminuit Romæ sancti virtus et doctrina. Sicut autem sanctum Patrum habuit pudicitiæ patronum, ita sancto Paschali papæ illius successori adeo gratus fuit, ut eum ablegarit ad Michaelem Balbum anno 821, committeretque Tomos de fide disserentes, imperatori dandos. Obtulit eos illi sanctus Methodius intrepidus fidei propugnator; sed pro gratioso sibi debito stipendio, in Actis dicitur « septingentis plagis exceptus, carceralique sepulcro inclusus: » imo et sub Theophilo, Michaelis filio, sub annum 829 succedente, cadem de causa iterum plagas sexcentas accepit, et carceri inclusus fuit. Verum quæ in actis tribuuntur patri, ascribuntur ab aliis filio, et a Constantino Manasse in Compendio Chronico ita narrantur: Theophilus imperator virum præstantissimum Methodium, quamdam in insulam relegatum, speluncæ cadaveris instar inclusit, tanquam unionem in concham, rosam inter spinas. Præterea dnos ei latrones adjunxit, quorum altero exstincto, et jam marcescente naturali quadam necessitate, fædum illum odorem et pestiferum aerem tolerantissimus athletes animo tulit æquissimo, quem ne adamas quidem sustinere potuisset. Alter latronum libertate donatus exire noluit, sed intra speluncam illam caliginosam manens, divinæque vivendi rationis æmudator factus, solis instar vitæ religiosæ radios sparsit. » Hæc Manasses, quibus similia habet Zonaras, per verba quæ dedimus vi Februarii ad Vitam sanctæ Theodoræ imperatricis, uxoris Theophili, § vi.

4. Nunc perginus eum Manasse, ac primo referimus mutuum rescriptum sanctorum Theophanis et Theodori fratrum (de quibus agendum erit 27 Decembris) sanctique Methodii. Dum adhuc, inquit, Methodius in hoc carcere detineretur, homines illi, verum divinarum periti, quos notis in vultu fædatos fuisse diximus, per vim solum vertere coacti, piscatore quodam reperto, litteras viro usto perbreves versu iambico scripsere, quas ab

A interitu vindicandas ratus, hoc loco subjicere volui:

Τῷ ζῶντι νεκρῷ, καὶ νεκρῷ ζωγφόρῳ, Νείοντι τὴν γὴν, καὶ πατοῦντι τὸν πόλον, Γραπτὸι γράφουσι δέσμιοι τῷ δεσμίῳ.

Vivo perempto, vivificoque mortuo. Terram incolenti, ac pariter calcanti polum, Scripære vincto vincti, et inscripti notis.

Quibus ille respondens in hæc verba rescripsit:

Τὸ νε ταῖς βίδλοισι οὐρανῶν κλησιγράφους, Καὶ πρὸς μέτωπα σωφρόνως ἐστιγμένους, Προσείπεν ὁ ζώθαπτος ὡς συνδεσμίους.

Libri vicissim descriptos cœlestibus, Faciesque non sine laude compunctos notis Salutat, ut convinctos vivus infossus.

« Hi desertorum hominum versus aurei, reapse divinum quemdam nectaris succum stillant. » Similia Manassi etiam Michael Glycas, eodem saculo xii scripsit, et phrasi aliquanto mutata Joannes Zonaras.

5. At de Methodii ab exsilio liberatione ista addit idem Manasses. « Cæterum præclarus pugil Methodius, eum toleranter in illo tristi carcere sese gessisset, dentes anisisset, maxillas contusas haberet, omnique genere excruciatus ab impiis hominibus per summam inhumanitatem non aliter esset, atque ferream ineudem malleis excusores contundunt, ad extremum inde prodit, ortus diurni solis instar, volente scilicet, ut par est, credere, Deo, qui alyssos perspicit, et Cherubim et Seraphim insidet, insignem hunc virum, ceu munitam urbem, in monte sublimi collocare, ne tanta virtus, veluti lucerna sub modio, tristi caliginosoque specu abdita, lateret. Accidit enim ut Theophilus imperator, lectitandis libris semper occupatus, unde alveolos scientiæ fingebat, quemadmodum apis sedula de pratornum floribus, in quædam gryphis et lalyrinthis consimilia incideret, ita ut dura isthæc quasi decorticare, ac obscura illustrare nemo recte posset, tametsi vel sexcenti apud ipsum essent, doctrinæ fama celebres. Cum igitur imperatori pernolesta hæc res accideret, et animum ejus augeret; quidam ex proceribus et cubiculariis accedens, Methodium prædicat, indicatis dotibus doctrinæ magnitudine, scientiæ copia expedita, et abundanti prudentia sapientiaque vertice cœlum ipsum attingentem; sive divinitus, ut hoc faceret, commotus; sive clandestinum amorem alens, erga virum mente cœlesteum, et munine divino plenum.

Hæc imperator audiens, Methodium de specu eductum, ceu unionem e concha, sidus e nube, virum clarissimis radiis refulgentem, et tenebras atque caliginem ignorantiæ discutientem, ad sese revocat et invitat. Cunque gustum linguæ Methodii percepisset, homini præclaro in regia domicilium assignat; eumdemque tanquam magni rem pretii, gemmamque splendidam, rutilantem, lucidam, in thesauris innumerabilibus et inaccessis collocans, atque frequenter assidens Nilo illi aurilluo, et dul-