Patrologia Graeca 100
1265-1266
cissivis aquis largiter hauriebat. A Hac Manasses, A quæ Glycus brevius narrat.
6. Cedrenus addit, a Theophilo etiam ad expeditionem bellicam eductum : « Revocato ab exsilio, inquit, sibique adjuncto sancto Methodio, in Saracenos movet. Solebat hoc in bellis factitare, sive quo ejus sapientia in multis obscuris atque intricatis rebus explicandis uteretur, sive id cavens, ne rebellionem is se absente aliquam concitaret, ob sacrarum imaginum amolitionem. Nam civium qui erant præcipiti atque erga Deum pii, magno in honore habebant Methodium : itaque cum post se relinquere, imperatori consultum non videbatur. »
7. Hac ibi. Mortuo sub annum 842 Theophilo, filius ejus Michael una cum sancta Theodora matre regnavit. Tunc « Joannes pseudo-patriarcha ejusque socii, de suo regimine dejecti, inquit Cedrenus, non se continuerunt, quin et contra sacras imagines aliquid adhuc molirentur, et piis insidias struerent. Quo etiam modo integerrimum Methodium calumnia circumvenire, et veræ religionis cultoribus dolorem afferre conati sunt. Res ea ita acta. Mulierem quamdam ( mater ea fuit Metrophanis, qui postea Smyrnæ præsul factus est) multo auro pollicitationibusque corruptam subornant, quæ Augustæ et imperatoris tutoribus diceret, a Methodio se esse stupratam. Statius ergo terribile judicium : civilibus et sacratis hominibus eogitur concilium : astant pii, mæstitiæ et doloris pleni : non absunt impii, dedecus haud exiguum ex ea actione conciliatum iri piorum cætui sperantes. Prodeunt calumniatores animis inflati, quod crimen id in promptu habere probationes fiderent, producta in medium muliercula, quæ ex composito judicibus rem narraret. Judices ergo et præcipuus Manuel (tutor ac moderator Michaelis imperatoris) tristi volut assident, indigne ferentes unius hominis culpa cætum piorum in periculum ludibrii venire. Quæ omnia sentiens Methodius, ut et spes inipiorum et piorum ægritudinem aboleret, neque Ecclesiæ esset lapis offensionis, nihil multitudinem reverius, homo omni reverentia atque honore dignissimus, in conspectu omnium pudenda nudavit : quæ nemo non videbat morbo quodam emarcuisse, omnique naturali vi esse privata. Pudore hoc factum opplevit calumniatores et malis gaudentes, pios autem lætitia : qui ingenti cum gaudio Methodium cingentes, salutabant atque amplectebantur, neque habebant quomodo voluptati suæ satisfacerent... »
8. Michael imperator, intolerabilem hanc fraudem judicans, statuit mulierculam quæstionibus adhibere, ut, quæ fuisset doli nectendi ratio, intelligeret. Statius ergo gladius stringitur, virgæ igni candentes afferuntur, carnificesque parati astant : quibus infelix ea perterrita, rei veritatem palam fatetur ; quo pacto structæ insidiæ, atque auro et pollicitationibus corrupta et decepta fuerit ; qui commenti auctores ; denique totam fabulam
refert ; additque, domi suæ aurum in sacculo reprendum iri quadam arcula truncuti plena : et missus eo satellitum quidam, aurum statim attulit, detectaque res tota est. Dedissent ergo dignas facinoris sui pænas calumniatores, nisi Methodius, qua erat patientia, unam hanc ultionem petisset, quotannis solemni orthodoxorum conventu sibi liceret, a sanctissimo templo Deiparæ Blachernensi ad Sanctæ Sophiæ templum prælucentibus facibus ire, et in ipsorum aures detestationem obnuntiare : quod et per omnem eorum vitam factitatum est.
CAPUT II.
In patriarchatu cicatrices servatæ. Festum Orthodoxiæ ordinatum. Translata corpora sanctorum Theodori Studitæ et Nicephori patriarchæ. Constitutiones editæ. Viæ aliquot sanctorum et homiliæ scriptæ.
9. Præmissa superiori capite ex Cedreno, licet acta sint postquam patriarcha in locum depositi Joannis jam esset ordinatus Methodius, præmittere tamen ordinationi ejus malui, ut quæ in summo illo gradu egit, in alterum hoc caput ordinatus colligerentur. Prius ergo quam illa apud Cedrenum legantur, apud cundem occurrit, quomodo sancta Theodora imperatrix in locum dejecti Jannis (sic a piis impius vocabatur) sanctum et divinum Methodium introduxit, qui adhuc confessionis suæ et ob eam tolerati supplicii notas in earne sua gestabat : omnibus piis, sacerdotibus, laicis ac monachis, et lis etiam qui in montibus exercebantur, summo cum gaudio ejus designationem approbantibus, ac confertim in urbem venientibus, unoque ore hæresim lconoclastarum dannantibus reterno anathemate. Hoc præclarum facinus inclyta Theodora et filius initio imperii sui ediderunt, inquit Cedrenus. Constitutus est ergo patriarcha sanctus Methodius anno 842. Quas vero confessionis suæ notas sanctus Methodius in corpore gestarit, his verbis explanat Glycas : Quia male, propter sacrarum imaginum propugnationem, contundendo læsæ solutæque fuerunt a Theophilo, post septiman synodum simulacrorum eversionem renovante ; necesse habebat, ut eas tenui quadam fascia linea obligaret. Unde, mea quidem sententia, mos inolevit, hodieque, durans, ut pontifices ab anteriore parte lineas fascias alligatas habeant.
10. Vigebant eo tempore Constantinopoli illustres abbates et monachi monasterii studitarum, ex ordine Accemetarum, quorum plurimi ob sacrarum imaginum venerationem in exsilium missi, aut vitam ibidem sancte finierunt, uti sanctus Theodorus ; aut inde regressi sunt, uti sancti Nicolaus et Naueratius, de quibus ad diem 4 Februarii in Vita sancti Nicolai abanetore coævo ; ibi cap. vii ista leguntur num. 36. Cum « Porro Theophilus jam diem obiisset, unoque tumulo hæresis pariter merito circumscripta misere esset ; ac Christi amans uxor ejus Theodora cum filio Michaele admodum juvene, Romani imperii areem suscepisset ; magnusque Methodius Ec-