Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

1271-1272

chas clarissime fulsit, ipse quoque, octavo mense A Methodio, in ea scriptione, quam de ipsa beataque post illius decessum, excessit ex hac vita quarto decimo Junii.

49. Baronius anno 842, num. 20: Qui igitur, in quit, post tot Ecclesiæ Constantinopolitanæ naufragia, ejus clavum, e manibus hæreticorum evulsum, moderandum suscepit patriarcha Methodius; quoque revocandis ad Ecclesiam lapsis allaboravit. Quod vero hi reperirentur variæ ætatis diversæque conditionis, ne vilesceret ecclesiastica disciplina, eosdem omnes diverso modo censuræ ecclesiasticæ voluit esse subjectos. Ea constitutio, cum orationibus variis et ritibus, exstat Græce et Latine edita a Ludovico Goar in Euchologio sive Rituali Græcorum pag. 676 et decem sequentibus, sub hoc titulo. C Methodii patriarchæ Constantinopolis, de lis qui abnegarunt, secundum diversas personas et ætates, et ad orthodoxam veramque fidem revertuntur. Hujus pars aliqua exstat etiam apud Theodorum Balsamonem, et ex eo apud Baronium loco supra relato.

20. Edidimus nos ad diem quintum Februarii ejnsdem sancti Methodii Orationem in sanctum Agatham, quinque capitibus a nobis distinctam: edidimus etiam ad diem 12 Martii duplicem Vitam sancti Theophanis, hegumeni et confessoris, priorem auctore sancto Theodoro Studita ant alio monacho eoævo; alteram auctore, ut videtur, Metaphraste: qui num. 11 excusat se, quod uxoris sancti Theophanis, jam monacham indutæ, certamina et miracula scribere prætermiserit, eo quod Præclaro ab ipsa factorum pars, ad legentium utilitatem vulgata noscatur a sanctissimo patriarcha

(1) Exstant hujus Patrologiæ, t. XVIII, col. 598.

A Methodio, in ea scriptione, quam de ipsa beataque ipsius vita composuit. Hanc scriptionem hactenus non licuit videre. Exstat etiam inter opera sancto Dionysio Areopagitæ attributa, apud Petrum Lanselium et Balthasarem Corderium, illius Martyrium, auctore Methodio, vel (ut alii) Metrodoro. Illud sancto Methodio patriarchæ ascribunt Anastasius bibliothecarius, in epistola ad Carolum Calvum; et Flodoardus, lib. ut Historiæ Remensis cap. xvii; ubi recensens Hincmari episcopi scripta, addit; De passione sancti Dionysii, a Methodio Constantinopolitano Græce dictata, et ab Anastasio Romanæ sedis Latine scripta. Sed hæc ad diem 9 Octobris crunt examinanda. Denique Jacobus Gretserus, tomo secundo de Cruce, inter Homelias de sancta Cruce edidit aliquam Methodii episcopi, ad eos qui dicunt, Quid profuit nobis Filius Dei crucifixus in terra, et homo factus? et quare crucis figura pati sustinuit, et non aliquod aliud suppliciunt? et quæ utilitas crucis? Item aliam ejusdem Methodii, ad eos quos pudet crucis Christi (1). Exstat etiam apud citatum Balsamonem Canon de segregationibus, sive excommunicationibus, et quidem monasticis, uti videtur ex titulo colligi. Nec dubitamus quin varia ejus monumenta adhuc lateant in variis bibliothecis: quædam etiam prodierint sub nomine sancti Methodii, episcopi ac martyris in Lycia, ut sæc. quæ revera Constantinopolitani hujus siut; atque imprimis ea, quam 2 Februarii allegavi ex Combellio, de Simeone et Anna (2); quamque Casimirus Oudini, in Supplemento Ecclesiasticorum scriptorum, merito seniori isti abjudicat.

(2) Exstat ibid. col. 347.

SANCTI METHODII HOMILIA DE CRUCE ET PASSIONE CHRISTI.

(GRETSER. de sancta cruce, t. II, ed. nov. p. 401.)

(Exstat inter Opera S. Methodii martyris, hujus Patrologiæ tom. XVIII, col. 597 seq.)

SANCTI METHODII

PATRIARCHÆ CONSTANTINOPOLITANI,

ORATIO IN SANCTAM AGATHAM *,

(LEONARDO PATE Interprete.)

1. Quoniam ipsamet admiratio me ad dicendum D dum me impellit; contra vero ipsummet desiderium excitavit; quoniam voluntas item ipsa ad desiderantibus mihi persuadet ut maxime velim vobis omnibus COMBEF. Biblioth. concion. t. VI, p. 723. Ex ms. PP. Oratorii Romæ, producente. Joan. Bollan. ad 5 Febr.