Patrologia Graeca 100
1273-1274
(Fratres fratresque quotquot simul hic adestis, ac A (3). Et quoniam de iis, quæ ad liberos gignendos prope me astatis), ut ex mea taciturnitate in verba prorumpan admiratione permotus, et desiderii silentiique mei vinculis solutionem inveniam, hac memoranda die sanctæ martyris Agathæ cruciatibus consecrata; quodque vos attonitos reddit, hoc equidem ex mea vel loquendi impotentia admirabundus eloquar. Sunt etenim, sunt nonnullæ res omnino præter opinionem admirabiles, quæ sicut aliquando silentium pariunt, ita etiam aliquando suggerunt facundiam: quod utrumque parit magnitudo miraculi, atque ipsa plane argumenti amplitudo. Hoc autem publicum atque inusitatum spectaculum, cui vel ipsi oculi faciunt fidem (quippe valde præter opinionem jam pridem fuit) adductis in medium rationibus explicare contendam. Est B enim, est sicut in compositis sermonibus, semen fecundæ sapientiæ ipsa præceptorum observatio, ita miraculorum exhibitio emanat ex martyrio propter Deum, atque ex virginitate et puritate mentis, quæ sunt vera divinarum virtutum imitamenta. Quod igitur ad miraculorum effectionem spectat, sub finem vobis edisseram. Nunc vero, ut principium narrandi faciam, ipsam martyrem commendabo; quæ quidem, uti dicebam, fons est atque origo miraculorum; et primum quidem ubinam, et quam ob causam convenimus, plane edisseram.
2. Anniversaria sanctæ martyris commemoratio in unum bunc locum nos omnes collegit, ut nostis, omei auditores, antiquæ quidem martyris et primariæ propter insigne certamen, sed vero recentis, quæ quasi nunc decertando vineat propter divina miracula, quibus quotidie coronatur, pulchreque decoratur. Martyris, quæ opportuno quidem tempore ostendit amoris ardorem sui erga Deum, continuis vero tempestatibus in manu habet miraculorum (1) potestatem et efficientiam pro justa remuneratione; quandoquidem et fortis animi promptitudo, qua prædita erat, et corpore propter Deum penitus dilectum declaratur, ut quæcunque acciperet, retribueret. Dat quidem illa corpus, et firmum liberæ voluntatis propositum, atque hæc a Deo obfirmata juxta divinam electionem, recipit autem nominis claritatem, et regium diadema, illustrior effecta, quam si filios aut filias procreasset, atque adeo (1) omni prolis forda voluptate despecta sublimior.
Gen. 11, 23. Joan. 1, 12. II Cor. xi, 2.
(1) Hinc patet multacollin sanctæ Agathæ mortis accidisse miracula, cum præter id quod in repræssis Æmæis ignibus eluxit, multum modo exstet ante relatas Constantinopoli reliquitas factum.
(2) Conjicias hinc, atque ex Actis Latinis, ubi ei exprobrat tyrannus quod servilem personam induerit, eam, non quidem, ut quæ nunc sanctæ montalem vitam prolitentur virgines, vili induuntur habitu, qui tamen apud virtutis veros estimatores perhonorificus est, ita tum palam rerum humanarum contemptum ipsis vestimentis ostentantes; luxum tamen inundumque muliebrem aversatam, ac modesto usam amictu. Concionatore id exagerasse videtur sanctus Vincentius Ferrerius in serm. de
sangta Agatha: « Mortuis parentibus, inquit, remansit hæres illius magni palatii patris sui: quæ exemplo Christi dimisit palatium patris et ornamenta et vasa aurea et argentea, et restrinxit so in quadam parva domu, ut simplex persona: » et paucis interjectis: « Voluit indui pauperrime ut Beguina, et dabat patrimonium pauperibus amore Dei, et vivebat propriis manibus, filavit, suit, et texuit, quia nullus potest continue orare. » Probabilitus forte Paulus Æmilius Sanctorius: « Non sinuosis uti vestibus, non gemma capillum insignite, aut unguento linire, sed serico: anthini velo coloris (quod adhuc aspicimus Catamæ) obtegere: » ubi luxum removet, moderatum nitorem admittit.