Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

1291-1292

thæ vexillum de igne triumphantis læto populorum A thidem offerendum curasset, suasque preces cum plausu circumfusum, in aream, in qua dux ipsa victoriæ quiescebat, inclusum fuit, ut majori cum veneratione ac pietate in adversis patriæ rebus servaretur.

34. O centies, et millies vere bona virgo, et martyr! bona, inquam, tibi ac sponso tuo Christo; bona etiam patriæ, tuisque civibus, quos tam evidenti miraculo incolumes servasti! Vere non est alia civitas, quæ experta sit sanctos cives suos ita sibi propitios, sicut Agatham regio Catanensis. Neque vero tam bona virgo erga suos tantum propensam habuit voluntatem, sed in exteruos etiam sua beneficia plenis manibus diffudit. Quorum fama permota Lucia (14), virgo inter Syracusanas nobilissima, Eutychiæ parenti sanguinis fluxione b laboranti persuasit, ut Catanam ad sanctæ virginis Agathæ templum sepulcrumque simul pergerent. Cumque jam illa incruentum sacrificium pro matre

A ibidem offerendum curasset, suasque preces cum lacrymis miscuisset, Agathæ sepulcrum complectendo, pieque exosculando, in levem somnum incidit. Atque sibi videre visa est beatam Agatham in cœlo inter angelorum ac virginum choros clare fulgentem, specie super omnes augustiore, verbaque hæc sibi promentem audire: Lucia virgo, cujus integritas me invitat, ut te sororem appellem, quid per me a Christo, utriusque nostrum sponso, valetudinem matri tuæ deprecaris? Tute ipsa propter virginitatis tuæ florem illibatum illam impetrasti, et ecce jam convaluit. Sed et quæ tibi ventura sint, enuntio; nam post martyrii coronam, quam brevi indues, Christi sponsa mecum in cœlestem thalamum ingredieris; et sicut per me Catanensium civitas illustratur a Christo, ita per te Syracusana exornatur. Atque hæc locuta sublimis abiit, et Lucia expergefacta parentem sanam reperit (15).

(14) De sancta Lucia matrisque ejus curatione agenus, et plenius, ad 13 Decemb. quo colitur.

(15) Videntur adhuc aliqua deesse. Neque nimi ita abrupte desinere potuit tantus orator.

EJUSDEM S. METHODII

MARTYRIUM BEATI DIONYSII AREOPAGITÆ.

(Hoc opusculum leges in appendice ad Opera S. Dionysii Areopagitæ, hujus Patrologiæ, t. IV, col. 669 684.)

EJUSDEM METHODII EPISTOLA.

(ANG. MAI, Bibl. nov. t. V, p. 144, 267.)

Sancti Methodii patriarchæ Constantinopolitani epistola missa ad Hierosolymorum patriarcham de depositione apostatarum sacerdotum.

Extensam a tua venerabili sublimitate sermonis manum, nobis per religiosissimum fratrem Silvanum, presbyterum ac monachum, superiorum omnium usque ad nos synodorum, gratam admodum et orthodoxam delatam accepimus: vestramque, de qua admonitam voluimus fraternam tuam pietatem, recte et indeclinabiliter libratam sententiam, libenter intelleximus; nempe quod Dei auxilio usi fuerimus ad consequendam veram quæ obtigit concordiam nostram; quemadmodum scilicet nos ambigui vos interrogavimus, plenoque assensu vos respondistis: videlicet, constitutos a Tarasio et Nicephoro, beatis et orthodoxis Patribus fratribusque nostris sacerdotibus, postea a veritate deciduos, et recta via exerrantes, si ii ex tota anima eos pœnituerit, et inconsiderantiam suam damnaverint, vitæque mutatione dignam pœnitentiam tota ænte susceptam demonstraverint, et hæreseon

C Toῦ ἀγίου Μεθοδίου πατριάρχου Κωνσταντίνου-πόλεως ἐπιστολὴ πεμφθεῖσα πρὸς τὸν πατριάρχην Ἰεροσολύμων, ἐπὶ καθωρέσει τῶν ἀποστατησάντων Ιερέων.

Thy ἐκταθεῖσαν τῆς τιμίας κορυφαιότητός σου τοῦ λόγου χεῖρα ἡμῖν, διὰ τοῦ εὐλαδεστάτου ἀδελφοῦ Σιλουανοῦ, καὶ πρεσδυτέρου καὶ μοναχοῦ, πασῶν τῶν ἀνέκαθεν μέχρις ἡμῶν συνόδων, εὐαπδδεκτον καὶ Ιδύτομον ἀπαγγέλλει φέρουσαν· καὶ τὴν καθ' ἡμᾶς αὐτοῦ παρ' ἤς κεκινήμεθα ὑπομνῆσαι τὴν ὑμετέραν ἀδελφικὴν θεοσέδειαν, ὁρθῶς καὶ ἀπροσκλινῶς κριθεῖσαν ἀπεδεξάμεθα καὶ ἡγαπήσαμεν· ὡς παρὰ Κυρίου εἰσακουσθέντες ἐν τῇ συμπνοία τῆς ἀληθοῦς ἡμῖν γεγενημένης ὁμονοίας· καθότι οὐκ ἤν ἐτέρως οὐδὲ ἢ λπίζετο ἄλλως φέρειν καὶ ἔχειν, ἡ ὡς ἡμεῖς τε περιτρεπόμενοι ὑμᾶς ἡρωτήσαμεν, καὶ συντιθέμενοι ὑμεῖς ἀπεκρίνασθε· λέγομεν δὴ τὸ τοὺς μὲν ἀπὸ Ταρασίου καὶ Νικηφόρου τῶν μακαρίων καὶ ὁρθοδόξων Πατέρων καὶ ἀδελφῶν ἡμῶν, Ιερεῖς καθισταμένους, παρασφαλέντας δὲ τῆς ἀληθείας, καὶ ὡλισθηκότας ἀπὸ τῆς εὐθείας ὁδοῦ ὁλοψύχως μετανοήσαντας, καὶ τῆς ἀδουλίας ἐαυτοὺς καταμερφο-