Patrologia Graeca 100
1289-1290
agrorum, silvarum, ac pecudum detrimento. Contigit vero, Kalendis ipsis Februarii anni insequentis beatæ Agathæ martyrium, ut diffractis Ætnæ lateribus Tartareus ac fæculentus ignis, vehementius solito effervescens, eruperit, ac præcipitis spatiosique torrentis instar debacchando, obvia quæque devastarit, cursusque adversus Catanenses pagos, urbemque ipsam direxerit.
31. Quid consilii paganam gentem illam crebris terræ succussionibus et bombis perterrefactam, incendiique profluentis horrore stupidam, ac pene exanimatam cepisse putatis? In re adeo trepida, sic volente Numine, in mentem illis venit angelicum oraculum ad Agathæ caput depositum, de liberatione patriæ sibi promissa. Animos igitur sibi facientes: Festinemus, inquiunt, ad nostræ Virginis sepulcrum: cujus opem nunc primum publice imploramus. Certa enim est in cœlesti ejus epitaphio descripta promissio de patriæ liberatione, neque de tam magnæ martyris efficacia meritorum apud Deum, neque de propensa nostræ virginis in patriam voluntate, ambigendum. Quod si olim duorum fratrum civium nostrorum naturalis pietas erga parentes valuit Ætnæ incendia remorari, ne se devorarent, et quia piis humeris impositos illos auferrent, in cujus pii facinoris memoriam majores nostri illis (13) sacros honores impenderunt; quid facere par est nostram item civem Agatham, quæ ne Deum nostrum, ac rerum omnium parentem desereret, in vivos ignes testasque candentes injici passa est, et quæ ne fidem castitatis Christo semel datam frangeret, mortalem vitam libenter voluit profundere? Quod si Agatham adhuc mortalem, pro Christo comburi exoptantem, carnificum incendia attingere non audebant, nunquid ejusdem nolentis, quæ jam prope Christum assistit immortalitate donata, patrium solum, urbem civesque, suæque nativitatis palatium, ac sacrosancta martyris monumenta audebunt hi profluentes ignes obruere? Minime enimvero hic igneus torrens Catanensem tellurem attinget, quæ virginis recenti adhuc cruore respersa, validius apud Deum clamat, quam Abelis sanguis: ideoque nihil nobis desperandum est, recentibus tam bonæ civis Agathæ meritis patrocinantibus.
32. Hæc illi colloquentes ad sanctæ martyris sepulcrum festinantes accurrunt, preces fundunt et lacrymas, velum, quod virginale corpus tegebat, extrahunt, bacillo in aerem extollunt: itaque armati fidentesque grassantibus incendiis obviam prodent. Mirum visu: illico præcipites illi torrentes ignei, quasi præsentis Virginis potentiam, ac martyris majestatem reveriti, cursum sistunt, rabiem ponunt, calorem exstinguunt. Quid hic prædicem
A funiculum coccineum ex fenestra Rahab appensum, qui ad sui conspectum, propter vitam duobus tantum Israelitis servatam meruit totam ejus domum incolumem servare? Turpe enim fuerit hujus malæ olim mulierculæ vittam cum venerando virginalis capitis conferre velamine. Indecorum etiam fuerit ter optimam Agatham alienis ornamentis, et emendicatis fucis exornare, cum ipsa satis superque propriis laudibus meritisque præcellat. Liceat tamen hoc Virginis velamen sacro pontificis Aaronis thuribulo comparare, quod cum ille igne thureque replesset, contraque incendium objecisset, stetissetque inter mortuos ac viventes, continuo cessavit plaga. Hoc enim velamen cum ex Agathæ attactu sacros quosdam sibi odores imbibisset, cumque se ac dominam ignibus jacentem servasset incolumem ac illæsam, hujusmodi promeruit adversus ignes potentiæ prærogativam, ut ad sui intuitum odoremque incendia omnia contremiscant, atque illico sopiantur, sine ullius mortalis internecione.
33. Liceat etiam hic Mosaicam arcam ante oculos vestros proponere, quæ ubi Jordanis alveum sacerdotum invecta humeris intravit, admirabunda steterunt aquæ, et montis instar intumescebant, neque ad eam audebant accedere, nempe divini Numinis præsentiam et majestatem, eo quo poterant modo, reveritæ. Spectastis Arcam Jordanis aquas dividentem, earumque cursus remorantem? Quæso nunc, mentis oculis perspicite Ætnæ incendia, quasi liquefacta metalla torrentis instar decurrentia, atque obvia quæque, etiam lapideo, montes, velut ceram dissolventia: quorum ardores cursusque, neque ingentes fontes, neque fluvii ex liquefactis nivibus occurrentes, exstinguere vel certe mitigare potuerunt. Sed quid fontes fluviique valeant adversus tam magnum igneum profluvium, cum illud ipsum Ionium uare suas comburi aquas olei instar pertulerit, ideoque intra humidos profundosque sinus suos locum illi concedat, ac fugiens antiqua littora mutare, longeque se contrahere oportuerit? Cum igitur nihil alti durissimorum lapidum montes, rupesque ingentes, nihil etiam inimicum maris elementum, contra ignes Ætnæos conari possent, ejusque vires retundere; exiguum D sane virginis Agathæ velamen a civibus suis in sublime elatum, ventisque expositum (mirum dictu), protinus et incendia exstinxit et rapidum cursum repressit. In cujus præclari facinoris monumentum fæculenta illa incendia in arduos montes horrentium saxorum, exustarumque rupium conversa, pro æterno virginalis victoriæ trophæo erecta subsistunt, comprobantque oraculi veritatem de patriæ liberatione, de cœlo per angelos delati. Quam etiam ob causam velamen illud quasi Aga-
(12) Eginus de his fratribus 31. Jan. ad Vitam sancti Athanasii Methonensis episcopic. 2, n. 5. Ubi « Amphinomus et Anapias » appellantur, hic a Valerio Maximo « Anapus » ab aliis « Anapius et Anapis ». Syracusani cives suos fuisse aiunt, « Eman-
tiam et Critonem » nominatos. Sed in Catanensi districtu gesta res est.
(13) Strabo l. 6. « Horum memoriam ita posteritas munerata est, ut sepulcri locus nominaretur Compus piorum. »