Patrologia Graeca 100
1301-1302
βαπτιζομένων. Εἰ δὲ νεανίαι (6) εἶεν, ἢ προσβύ- A eorum qui illuminantur. Sin autem sint adolescentes, vel senes, vel adulta ætate perfecti, siquidem propter tormenta negaverunt, clementer ac benigne cum eis agatur: sed duas quadragesimas jejunent vacantes orationibus, et genuum flexiones assiduasque preces peragentes. Duarum autem quadragesimarum appropinquante fine, rursus preces propitiatorias suscipiant, et singulis diebus: Domine, miserere, centies dicant: et sicut superius statutum est, laventur, et ungantur: et celebrato sacrificio sacrosanctis mysteriis digni habeantur, vacantes
VARIÆ LECTIONES ET NOTÆ.
(6) Nearlat eἶer. Barberinum, veavisxoti eistv.
(7) Ἠ προσθύται, ἢ γέροντες. Regia duo, ἢ πρεσθύτεροι. Barberinum simpliciter, ἢ γέροντες.
(8) Τέλειοι ἔντες. Τὸ ἔντες, deest in Regiis. Barberinum legit, xal τελειοτάτῃ ἡλικίῃ.
(9) Ἀπὸ βασάνων. Barberinum, διὰ βασάνων.
(10) Εἰς προσευχάς. Regia duo, ταῖς προσευχαῖς. Barberinum, τῇ προσευχῇ.
(11) Καὶ ἔκτενεῖς δείσεις. Desunt in Barberino verba hæc: vice quorum præecedentibus additur, xal' ἡμέραν σ', xal τὸ, Κύριε, ἐλέησον σ'.
(12) Ἐγγίζοντος δέ. Barberinum aliter legit, πρὸ δὲ ὅκτὸ ἡμερῶν τῶν δύο τεσσαρακοστάδων λαμβανέτωσαν εὐχάς ἰλασθητικὰς, per octo dies ante duarum quadragesimarum finem reconciliatorias preces suscipiant.
(13) Ἐτὶ ὅκτὸ ἡμέρας. Cryptæ Ferratæ codex, ἔπὶ ὅγδοῃ ἡμέρᾳ.
(14) Ἰλασθητικὰς εὐχάς. Super proxime reconciliandis, iis minirum, qui ὑποπτώσει subjiciebantur, faciendas.
(15) Καὶ λεγέτωσαν; etc. Desunt hæc in Barberino.
(16) Καὶ μετὰ τοῦτο λουέσθωσαν. Barberinum nude legit, λουάσθωσαν. — Severior quandoque quam par sit, in suos Arcudius, lotionem hanc corporalem in balneo, non purgando animo, sed sola cute a sordibus eximendæ aute reconciliationem, præscriptam superstitionis nota, et Mosaicæ legis observantia, primo condennat: mox pacatior factus excusare mititur. Et jure quidem, si cum ipso Arcudio et ejus adversario Catumsirito accus. 5, elencho 5, contemplemur corpoream illam lotionem, non baptismi repetitam collationem, aut Judaice præceptam alitionem, sed ut reminiscentiam puritatis in baptismi lavacro primum adeptæ, et deinde apostasia deperditæ, contemplemur. Hinc reconcikandos quosque juxta baptismatis piscinam orationes propitiatorias suscepturos collocari vidimus, ut et intelligitatis delictum ibi defleant, et fidem primitus ibi professam, et in conspectu Ecclesiæ promulgatam in se reparare, et ad pristinum fervorem reducere satagant. Cum enim baptismum inter et poenitentiam maxima similitudo intercedat, unde sicut baptismus prima est delictorum poenitentia, hæc partier secundus baptismus esse dignoscitur: nil mirum si non absmitis sint utriusque ritus et cæremoniæ, quas doctissime pluribus suarum observationum locis, speciatim vero 1 et 24, lib. II, prosequitur æterna memoria recolendos Albaspinæus.
(17) Χριέσθωσαν τῷ μύζῳ. Nullum sanctæ Romanæ Ecclesiæ doctorem, hæc verba ante Arcudium animadvertisse, miror: post Arcudium nullum benigne illa interpretatum, stupeo: ipsum vero Arcudium atias de Latina et Græca simul Ecclesia propter eximiam et sanam doctrinam bene meritum, verborum eorumdem causa, tam severe et rigide Græcos suos, forsan immoxios, excepisse; ni ægerem, vix in mentem possem inducere. Præ-
sentis Græciæ, scribit ille cap. 18, lib. II, mos est, a tide transfugas, et similiter hæreticos, hæreticos inquam quoscumque, sive in hæresi natos et educatos, sive in eam lapsos, si se convertant, chrismate consignare. Hæc loci citati principio. In fine vero totum caput ita concludit: Ut modo esse res habeat, hæreticum plane minimeque ferendum continent errorem, quæ in Euchologio typis excuso, traduntur circa hanc cæremoniam, de forma confirmationis recitanda. Hæc ille. Forma vero illa vocaliter edicenda, seu ore proferenda, ipseque præsens confirmationis ritus in lapsis reconciliandis usitatus et frequentatus, si juris aliquid, aut tolerantiæ in Ecclesia Græca mereatur, offert se operosius (intacta namque superfuit hucusque, quod sciam, difficultas hæc), examinandum.
Dico itaque primo, eos qui apud hæreticos non fuissent confirmati, sed tantum baptizati, ad fidem conversos, in Ecclesia vere confirmationis sacramentum suscepisse. Id a nemine veritur in dubium. Sic enim intelligi potest canon 7 Constantinopolitani primi concilii: Δεῖ δέχεσθαι σφραγιζομένους ἡτοι χριομένους, πρῶτον τῷ ἀγίῳ μύρῳ, τότε μέτωτον, xal τὸυς ὁφθαλμοὺς, xal τὰς ῥῖνας, xal τὸ στόμα, xal τὰ ὤτα. Καὶ σφραγίζοντες αὐτοὺς λέγομεν Σφραγὶς δωρεᾶς Πνεύματος ἀγίου. Signatos et unctos primo sacro unguento in fronte, in oculis, in naribus, in ore, et in auribus, in Ecclesiam admittimus: et signantes eos dicimus, Hæc obsignatio est doni sancti Spiritus. Sic et Leo Pontifex epist. 37, cap. 2: Si ab hæreticis baptizatum quempiam constiterit, erga hunc nullatenus sacramentum regenerationis iteretur; sed hoc tantum quod ibi defuit conferatur: ut per Episcopalem manus impositionem, virtutem Spiritus sancti consequatur. Sic et Theodoretus, De fabulis hæreticorum, lib. III: Kal τοῖς ὑπὸ σῷν βαπτιζομένοις τὸ πανάγιον οὐ προσφέρουσι χρίσμα διὰ τοι τοῦτο τοὺς ἔκ τῆσδε αἰρέσεως τῷ σώματι τῆς Ἐκκλησίας συναπτομένους χρίειν οἱ πανεύψημοι Πατέρες προσέταζαν. Iis qui ab ipsis, (Novatianis, de quibus loquitur) baptizantur sanctissimum chrisma non exhibent, quocirca eos, qui ex illa hæresi cum Ecclesiæ corpore se consociant, omni laude digni Patres ungi jusserunt.
Dico secundo, hæreticos ad fidem conversos aliqua sacri chrismatis unctione apposita, cum Ecclesia quondam feisse reconciliatos. Id certe evincunt sancti Methodii verba quæ illustramus: Χριέσθω μύρῳ (ὁ ἐπιστρεφόμενος) xavāπερ οἱ βαπτιζόμενοι. Ungatur sacro chrismatis unguento reconciliandus, cum ad fidem regreditur baptizatorum more. Illud etiam demonstrant Epannensis concilii sub Symmacho, anno 509, celebrati verba: Presbytero, inquit cap. 16, propter salutem animarum quam in cunctis optamus desperais, in lecto recumbentibus hæreticis si conversionem subitam petant, chrismate subvenire permittimus: quod etiam omnes conversuri, si sani sunt, ab episcopo noverint expetendum.
Audet