Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

1303-1304

Ecclesiæ et sacrorum celebrationi octo diebus. Si A μένην διάταξιν (18). Καὶ γινομένης λειτουργίας, qui autem sua sponte ad negandum confugerint : ἀξιούσθωσαν τῶν ἀγιασμάτων (19) σχολάζοντες κα-

VARIÆ LECTIONES ET NOTÆ.

(18) Κατὰ τὴν προειρημένην διάταξιν. Ordo pœnitentiæ hic est, ut fidei desertor Ecclesiæ reconciliandus duabus quadragesimis jejunet, genuflexiones obeat, toties, Domine, miserere, dicat, quæ tunc opera satisfactionis, et pœnitentium in gradu flentium constitutorum propria : ubi vero λαμβάνει Ἀκσθητικὰς εὐχὰς suscipit reconciliativas præces, per octo dies continuos tunc dolio procul ēν ὑποπτώσει orationibus subjici et substerni intelligitur :

Audet aliquid amplius Maldonatus de confirmatione hæreticorum iteranda asserere : et an repeti debeat, fuit antiqua quæstio. In concilio Tarræconensi, subdit, can. 6. decretum fuit ue iteraretur : quanquam hic distinguendum esse censeo. Nam quod ea confirmatio, quæ a catholicis episcopis data fuit, non debeat repeti, semper fuit certum, et de ea intelliguntur omnes canones conciliorum, qui agunt de hac re, tamen an confirmatio data ab hæreticis episcopis repeti debeat, in Ecclesia catholica non ita fuit certum : imo existimo in tota Ecclesia veteri fuisse repetitam, quia non existimabatur esse vera Confirmatio. Quod colligo ex omnibus antiquis scriptoribus, qui absolute sine ulla distinctione id docent. Aliqui non ignorabant plerosque non tantum fuisse baptizatos apud hæreticos, sed etiam confirmatos : præsertim eum ea esset tunc consuetudo, ut statim post baptismum daretur confirmatio. Sic Syricius. epist. 1, d. cap. 1, et Leo epist. 53, cap. 2 et 57, et hoc fortasse voluit Augustinus eum dixit lib. in Contra Donatistas cap. 16 : C Manuum impositio non sicut baptismus repeti non potest. Et Gregorius, lib. ix, epist. 61, docet tribus modis consuevisse, eos qui C apud hæreticos fuerant baptizati, admitti ad Ecclesiam catholicam. Per confirmationem : quod faciebat Ecclesia occidentalis. Per unctionem, id est per adhibitionem chrismatis, quod catholici apud hæreticos putabant esse profanum, quod faciebat Ecclesia orientalis. Per professionem rectæ fidei, quod alicubi erat in usu. Hæc ille.

Dico tertio, lapsis a fide et ad Ecclesiam reversis aliquando adhibitam unctionem simul eum pronuntiatione verborum, quæ solent in confirmatione usurpari, præfatamque unctionem aliquando fuisse veram sacramenti confirmationis materiam, quando verbis tanquam veræ formæ ejusdem sacramenti, id est, super non confirmatis, prolatis, subjiciebatur ; aliquando vero fuisse pure reconciliativam et cæremonialem, quando iisdem verbis super confirmatis, pronuntiatis, subserviebat.

Fidem præbet hujus tertiæ assertionis veritati sancti Methodii auctoritas, qui præsenti canone edito, modum quo transfuga quisque a fide, pro ætate, et viribus, Ecclesiæ foret restituendus edixit : cunctosque καθάπερ οἱ βαπτιζόμενοι, more baptizatorum, unguento sacro denuo ungi voluit. Quam auctoritatem advertens Arendius, modo suspicatur eum canonem non esse auctoris illius et sancti Methodii opus genuinum, sed alterius Methodii schismatici fætum adulterium : modo de hæreticis non confirmatis sermonem habēri : nunc corruptionem in canonem irrepsisse : et tandem qualiscunque Methodius auctor fuerit, modicæ auctoritatis fuisse audet asserere ut ritum omnino condemnandum, et quo videtur iterari confirmationis sacramentum in Ecclesiam induceret. At primo eum nis. sexcenta, eaque Methodio juniore schismatico extra dubium omne antiquiora, et auctores inter Latinos pariter ac Græcos non excipiendi sanctissimo æque ac doctissimo Methodio confes-

si sponte transfugerit, quia mysteriis indignus habetur, inter convestōtas consistentes locum habet ; alias ex infirmitate fidem abnegans, ἀξιούσται τῶν ἀγιασμάτων, communionem sacramentorum accipit, et fit de numero τῶν μεταχόντων. Tuncque quasi denuo baptismi gratia recuperata recens Illuminatorum opera exsequitur.

(19) Ἀγιασμάτων. Barberinum, τῶν ἀγίων μυστηρίων.

sori, opus hoc ascribant, non est cur et frustra detrahere velit Arendius. Ac ne proferam qui eum canonis hujusce parentem in suis Bibliothecis proclamant Possevinum et Gesnerum, certe quasi scriptorum Ecclesiæ voce de illo scribit Baronius anno 842, num. 20 : Methodius ad revocandos in Ecclesiam lapsos, mirifice laboravit. Quod vero hi reperirentur variæ ætatis, diversæque conditionis, ne vilesceret ecclesiastica disciplina, illos omnes diverso modo censuræ ecclesiasticæ voluit esse subjectos. Quamobrem pro salute omnium ejusmodi promulgavit edictum, cui ejusmodi titulus reperitur inscriptus : Methodii sanctissimi patriarchæ Constantinopolitani, de iis qui abnegarunt per diversos modos et ætates. Moxque insuper totum canonem juxta veterum exemplarium lectionem, exacte, verbo tenus, velut canonis et auctoris fidem firmaturus, exarat. Et vero Cedrenus ipse hæresim quamdam exstinctam simul ac natam, Methodii laboribus et industria, moxque ejus auctores et asseclas eunctos, sancto chrismate illis inuncto, in gratiam eum Ecclesia revocatos enarrat, his verbis : Ἀνεφύη δὲ τις τηνικαῦτα αἴρεσις ἡ τῶν Ζιλίκων λεγομένη, ἡτις ὑμα τῷ ἀρχηγῷ Ζίλικι τοῦνομα ἐν τοῖς ἀπηκρητις τελοῦντι ἀπίσθη, καὶ διερβύηκεν αὐτοῦ τε καὶ τῶν ἐπομένων αὐτῷ μετενεχθέντων εἰς θεοσέθεικν, καὶ τῷ θεῖῳ μύρῳ χρισθέντων τε καὶ τελειωθέντων. Sub hoc tempus hæresis quædam Ζίλικum nomine exoria simul eum principe suo Zilice qui a secretis erat, exstincta et dissipata est, ipso et secutoribus ad veram religionem conversis, sacroque chrismate unctis et perfectis. Quibus verbis, χρισθέντων τε καὶ τελειωθέντων, unctisque et consummatis, sive perfectis ; præter unctionem præfatis hæreticis adhibitam, insinuat quoque super eos pronuntiata verba confirmationis juxta præfatum Methodii canonem. Perfecti enim sacro unguento dicebantur, non tantum quibus sola unctio applicaretur, sed præterea super quos verba prædicta tanquam perfectio, et complementum proferrentur. Quanquam neque hæc verba, imo nec ullam prædictæ Methodianæ cæremoniæ particulam, sacramenti virtutem obtinere, contendam.

Forte quis dicet, hinc non probari ex Cedreno præfatum canonem fuisse antiquissimi illius Methodii. At eum possit tantum tribui, vel supra memorato Methodio illustrissimo, qui floruit circa annum 840 et sequentes : aut alteri schismatico, quicirca annum 1240 sedem obtinuit Constantinopolitanam : Cedrenus vero medius fuerit circa annum 1040, non possunt nonloqui nisi de priore Methodio.

Deinde vero quod ait Arendius, hunc canonem Methodii intelligi de inconsignatis, seu qui apud hæreticos non fuissent confirmati, sive quod illud sacramentum neglexissent, vel omnino rejecissent, ut de Novatianis clare testatur Theodoretus citatus, De fabulis hæreticorum, sive quod inter cos non essent veri episcopi, id est, vere ordinati, qui illud administrarent : id, inquam, non est vero simile. Neque etenim de uno aut altero hæreticorum genere, puta