Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

1305-1306

θὼς οἱ βαπτιζόμενοι (20), τῇ Ἐκκλησία καὶ λει- A istos quidem revertentes suscipimus, non tamen τουργία ὁκτὼ τὰς ἡμέρας (21). Εἰ δὲ τινες (22) ἀπὸ divinis mysteriis communicant, nisi in fine vitæ

VARIæ LECTIONES ET NOTæ.

(20) Oi βαπτιζόμενοι, Regium utrumque, oi φωτιζόμενοι Barberinum, oi νεοφώτιστοι.

(21) Τὰς ὁκτὼ ἡμέρας. Barberinum, μέχρι ἡμέρας ὁκτώ.

(22) Eἰ δὲ τινες, etc. Dissonant hæc edita, tum ab editis aliis, tum a Regiis, Barberino, et Cryptofrat. Ita legentibus: Eἰ δὲ τινες ἡὑτομόλησαν ἀπὸ προαιρέσεως εἰς τὴν ἄρνησιν, oi τοιοῦτοι κανόνα μὲν φοβερὸν ἔχουσιν· ἀλλὰ διὰ συμπάθειαν ἐπὶ δύο ἐνιαυτῶν νηστεύετωσαν ἀπεχόμενοι κρεῶν, καὶ τυροφαγίας, καὶ ὡῶν, καὶ οἴνου· ποιοῦντες γονυκλισίας, εἰ μὲν νέοι εἰσὶ καὶ ἱσχυροὶ, καθ' ἐκάστην ἡμέραν ἐκατὸν, καὶ τὸ Κύριε, ἐλέησον, διακοσίως· εἰ δὲ ἀδύνατοι κατὰ δύναμεν· πλήρουμένων τῶν δύο ἐνιαυτῶν, πρὸ ὁκτὼ ἡμερῶν λαμβανέσθωσαν ἰλασθητικὰς εὐχὰς, καὶ τὰ ἐξής· ὡς προτέτακται, γινέσθωσαν ἐπ' αὐτοῖς, εἴτε ἄνδρες εἰν, εἴτε γυναῖκες, μόνον τέλειοι τὴν ἡλικίαν. Si vero aliqui ex proposito ad negandum defecerint: tales tremendum pænitentiam subire debent. Verum concessa eis indulgentia, duobus annis jejunent, carnibus, casei comestione, ovis, et vino abstinentes, faciant genuflexiones, si juvenes quidem fuerint et robusti, per singulos dies centum, ducenties autem, Domine, miserere, dicant: sin autem viribus imbe-

cilliores fuerint, per octo dies ante duos annos completos. subjiciant se precibus reconciliationis, et reliqua deinceps, prout constitutum est, observentur, sive viri fuerint, sive feminæ, dummodo ad perfectum atatem pervenerint. Barberinum vero ita terminat: Eἰ δὲ οἰκεία προαιρέσει ἡὑτομόλησαν πρὸς ἄρνησιν, oi τοιοῦτοι κανόνα φοβερὸν ἔχουσιν, ἀλλὰ διὰ συμπάθειαν δύο ἐνιαυτῶς νηστεύετωσαν ἐν ἄρτῳ καὶ ὕδατι· καὶ τοιείτωσαν γονυκλισίας, εἰ μὲν νέοι εἰσὶ καὶ ἱσχυροὶ καθ' ἐκάστην ἡμέραν μετανοίας διακοσίας· καὶ τὸ Κύριε, ἐλέησον, διακοσίως πληρουμένων δὲ τῶν δύο ἐνιαυτῶν, λαμβανέσθωσαν καὶ αὐτοὶ εὐχὰς, καὶ τὴν τάξιν, καθώς ἀνωτέρω διεταξάμεθα, εἴτε ἄνδρες, εἴτε γυναῖκες. Si vero propriæ voluntatis motu ad fidem negandam transierint, tales multam horrendam sustineant. Ex indulgentia nihilominus, in pane et aqua per duos annos jejunent: ei genuflexiones faciant, si juvenes fuerint et viribus integri, prostrationes ducentus, et ducenties pariter, Domine miserere, dicant. Duobus autem annis completis suscipiant et ipsi preces, juxta ordinem a nobis superius expositum, sive viri fuerint, sive natheres.

puta Novatianorum loquitur, verum de quaemque penitus secta, quam quidem, ubicunque disseminata fuerit, confirmationis sacramentum repudiasse, aut semper vere ordinatis episcopis caruisse, non est minus sincere asserendum. Deinde loquitur etiam Methodius de illis qui præcoci ætate, tormentorum vi, aut infirmitate animi, a fide prius professa lapsi sunt: hos autem, utpote in vera Ecclesiæ baptizatos secundum antiquam totius Ecclesiæ, et perpetuam Orientalis consuetudinem, statim post baptismum confirmatos fuisse, nemo nescit: quos tamen Methodius adhuc ungi, quemadmodum baptizatos, nec non super eos eadem verba, quæ in confirmatione, pronuntiari instituit, aut certe observari curavit ritum alias retro prioribus sæculis janududum institutum.

Hunc præterea canonem neque irreptitum neque corruptum, præterquam quod constat ex ipso Baronio jam citato, qui illius a Methodio editi mentionem facit, imo et integrum sub ejus nomine scriptis suis inserit, sexcenta fere exemplaria, item Græcorum omnium, tum Latinorum a me productorum consensus evincunt, quæ omnia corruptionis et falsitatis arguere facile est, at convincere, non ita: quidquid sit, nisi probetur, facile nobis persuadere non poterimus.

At Methodius non est tantæ auctoritatis, inquit Arcudius, ut contra sacram Scripturam decernat, quod per octingentos annos Orientis Ecclesiæ in usu non habuit: ita pagina mihi 104 et 123, pecularis est, ait, ex Armenopulo, hæc Methodii constitutio, quæ si aliter, quam de cæremoniali unctione absque prolata verborum forma, aut de hæreticis non confirmatis intelligatur: tanquam nova, doctrinæ Patrum minime consentanea, et sacris paginis contraria, penitus rejicienda est.

Verum potuisset mitius cum Methodio Arcudius agere. Quis enim credat Methodium, acerrimum fidei defensorem, eumque doctissimum, aliquid aut sacris codicibus, aut doctrinæ a majoribus acceptæ repugnaus factitasse, vel etiam cogitasse? Fateor itaque cum omnibus Catholicis, confirmationis sacramentum denuo conferri non posse, ac proinde Methodianum hunc ritum sacramenti rationem non obtinere: fateor etiam cum Arcudio nonnisi de cærimoniali unctione posse intelligi. At dico: pro-

lationem verborum, σχραγὶς δωρεᾶς Πνεύματος ἀγίου, non secus ac unctionem pure cæremonialem, omni penitus excusatione indignam non esse: eo quod per intentionem tum canonis, tum ministri, hæreticos reconciliantis, potoerint tam verba citata, quam prædicta unctio, seclusa omni ratione sacramenti, ad ritum pure ecclesiasticum restringi ac determinari: nimirum ut hac signorum exteriori repetitione, aut amissæ gratiæ, quam receperant in confirmatione, aut nunquam acceptæ propter hæresim memores fierent.

Porro si quis animo repetendæ Sacramentalis Confirmationis hunc ritum Methodianum usurparet, nefariæ hæreseos labe carere haudquaquam posset. Quare si qui ea mente etiamnum illud faciant, non modo Arcudianæ censuræ, sed et totius Ecclesiæ judicio eos subjectos esse volo: imo nec facile probarem, quanvis recta cum intentione, nunc temporis ab aliquo alio ritum præfatum observari: ne scilicet repete. di hujus sacramenti vel minima occasio hæreticis offerretur, qui quod sancte, et simplici animo antiquitus fuisset observatum, illusorie et decipiendi causa possent usurpare, sicque hæreses renovarentur potiusquam exstinguerentur. Si hoc modo temperet censuram Arcudius, et Methodii canitiem et zelum fuerit veneratus, jam non erit inter nos ulla concertationis atque dissidi materia. Quænam vero fuerint justæ causæ, quæ pristinos Patres ad ungendos hæreticos ipsumque Methodium impulerint, et quandonam primum præfatam de unctione et verborum pronuntiatione consuetudinem canone edito invexerint, operæ pretium erit examinare. Certe qui noluerit primam consuetudinis hujus institutionem ad concilium Constantinopolitanum primum revocare, non poterit ante quintum sæculum completum, illam dudum usitatam negare, cum de hujusmodi usu fidem faciat Timothei Sceophylacis, qui circa annum 480 illud scripsit, Opusculum, tomo sexto Bibhothecæ PP. Latinorum reperiendum: ejusdemque vetustati attestentur supra relata, Regia et Barberinum mss. ante octingentos annos absque controversia exarata, si tamen illustr. de Marca, et expertissimo Allatio nihil derogatum velunas: ac insuper ille fanum sanctumque ritum eum-

dem