Patrologia Graeca 100
1331-1332
Augustini cod. 24, [nec non in cod. Cæsar. 513, et in cod. Mosquensi, ad not. h laudatis, ad n. 5.] sub nomine Georgii, rhetoris, episcopi Nicomediæ legebatur. Hinc notare poteris nominum similium confusionem. [V. supra vol. X, p. 282.]
10. In Palatina habebatur præter jam dictam, In conceptionem Deiparæ, oratio secunda. P. 'Ηδεῖα μὲν τὴ τῆς παρούσης εὐφροσύνης προσηγορία. [V. supra, vol. X, p. 277.]
11. Georgii Nicomediæ archiepiscopi De cruce, quam falso quidam Psello ascripserunt, Græce ms. in 4 , biblioth. imp. Viennæ. Epitome Gesneriana. Miror præteritam a diligentissimo Gretsero. Et quinam hi erunt, qui Psello tribuant? In codice meo satis antiquo, lacero, exesoque habetur oratio Michaelis Pselli, Etc τὴν σταύρωσιν τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ. In crucifixionem Domini nostri Jesu Christi. P. Tὸν τοῦ σταυροῦ λόγον δ μὲν θεῖος 'Απόστολος τοῖς μὲν ἀπολλυμένοις μωρίαν τίθεται. Satis prolixa et elegans, lacera tamen et ipsa, qua sane nihil in eo argumento vidi accuratius aut gravius, quod et adnotavit in ejus principio, nescio quis: "Esti δὲ καὶ οὗτος τῶν πάνυ ἐξαιρέτων. Est autem et hæc oratio præstantissima. Eam tamen hujus Georgii non esse, stylus ipse et inodus rerum tractatarum arguit, quæ evidentissime Psello vindicant. [sed conf. Lambec. IV, p. 41, seqq. Koll.]
12. Scripsit item Troparia varii generis, ex quibus memini, in libris ecclesiasticis Græcorum legere: In omnes sanctos Patres, qui ad sacras synodos æcumenicas (i) convenerunt. In S. Joannem Chrysostomum. In Profestum introitus Virginis in templum (j). Et plura scripsisse sicut et canones verosimillimum est; quæ cum Georgii tantum nomen præferant, alique ejusdem nominis idem compositionis studium excoluerint, incertum remansit, cuinam ex illis potius tribuenda sint. Eorum nihilominus elenchum sub Georgii Siculi nomine comperies (k). Nicomediensis laudatus ab Hippolyto Thebano in Chronico, in Antiquit. Canisii. Apud Possevinum in Indicibus legitur: Georgii diacoui Oratio, in Medicea. An ea fuerit Nicomediensis opus, hæreo. ALLAT.
[Oxon. in cods Barocc. 40, Georgii Nicom. Homit. in Dominica Palmarum: inc. 'Ο μὲν νοῦς προκειμένων· et in Cat. mss. Angliæ, etc. I, p. 4, adnotatur, in cod. codice Barocc. sub fin. indicis, præfixi homilis Theophanis, quæ in illo cod. primum occupant locum, sequentes homilias tribui Georgio Nicomediensi, utenque tituli nullum præferant auctorem: n. in Dominica Jubilate, inc. 'Εορτὴ ἡν τῶν Υουδαίων· et in Dominica Rogationis; init 'Εξετσι μὲν ἐκ τοῦ τεροῦ.—In ind. ad vol. II, Cat. mss. Paris. resg. n. 4, in cod. 1195, haud recte, ut opinor, ascribitur Georgio Nicomed., sed in recensione codd. p. 125. Georgio, Cæsariensi presbytero, (qui floruit circ. a Chr. 940) de trecentis viginti SS. Patribus, qui concilio Nicæno interfuerunt. — Florent. in cod. Laurent. XXIII. n. 2 est sermo in SS. cccxvii patres et in imperatorem, dictus a Georgio presbytero Cæsareæ Cappadociæ: incip. Πείθεσθαι τοῖς ἡγουμένοις etc. V. Bandin. Cat. codd. Gr. Laur. II, p. 683, seq. et supra, vol. XI, p. 627, seq. ubi plures Georgii nominantur. — Georgius quidam presbyter occurrit supra in vol. X, p. 336. Georgius, presbyter Cretensis, quosdam codd. descripsit. V. Morell. Bibl. ms. Gr. et Lat. I. p. 114, 117, 137. HARL.]
13. Georgii, chartophylacis Magnæ ecclesiæ, Chronicon est Scoriaci in bibliotheca regiæ Γεωργίου Χαρτοφύλακος τῆς Μεγάλης 'Εκκλησίας Χρονικόν. I, θ, 4; VI, γ; 2, et alia. An idem cum superiore? cum non viderim, vah quomodo me ex hæc turba expediam? ALLAT. Paris. in bibl. publ. cod. 1704. Georgii monachi Chronicon, ab orbe condito ad tempora usque Maxentii imperatoris; — In cod. 1705 Georgii monachi Chronicon, ab orbe condito ad Michaelis imperatoris et Theodoræ ejus matris tempora; — in cod. 1706, Georgii Hamartoli (de quo vid. infra, §. 24.) Chronicon; in codd. 1707, et 1708, ejusdem Chronicon, auctum et interpolatum, part. I, et ii. V. infra, §. 24; et in cod. 1711, Georgii monachi, Tarasii patriarchæ, et Syncelli Chronographia, ab Adamo ad Diocletiani usque imperium deducta: quæ omnia in indice ad vol. II, cit. bibl. p. xiv, Georgio Nicomediensi perperam attribuuntur. Add. Montfauc. Bibl. Coist. p. 205. Cod. 234. p. 419 et 425. Venetiis in bibl. Justinian. cod. Georgii monachi Historia ab Adamo ad Romænum Diogerem. V. Montfauc. Diar. italic. p. 435. — De alius Georgii monachi Chronico vid. supra vol. VII, p. 685 seq. Cavei Diss. I ad Histor. litt. SS. eccl., II, p. 9; et Oudin. Comm. de SS. eccl. II, col. 461 seq., ad a. 956, et col. 768, seq. de alio Georgio monacho Chronici quoque auctore, ad a. 1080. Nam plures fuerant Georgii monachi. Conf. §. 22.
berin. V. Montfauc. Diar. ital. p. 215. — Mosquæ in cod. synod. 183, n. 28. V. Matthæi, Notit. gr. codd. Mosq. p. 118, ubi vir cel. in nota k, c In Ecclesia, inquit. Græca in hunc diem. (f. ut in textu Gr. legitur, Τῆ ἀγία καὶ μεγάλη παρασκευῇ.) legitur Matthæi 27, 1. Hic autem explicat Joan. 19, 25. V. secundam meam evangeliorum edition. p. 747, not. 1. Rectius ergo inscribitur: in passionem (ei; τὸ πάθος). Est enim Evangelium nonum τῶν ἀγίων πάθων. In magnam parasceven hom. Paris. in bibl. publ. codd. 699, n. 2. 1179, n. 35: et 1186,
n. 18. Romæ in bibl. Vatic. V. Montfauc. Bibl. biblioth. mss. p. 142 B, et de aliis p. 544 E, 701, C, et 1062 B. HARL.
(i) Speciatim Nicænam, Eis τοῦς ἀγίους Πατέρας τοῦς ἐν Νικαία.
(j) Idiomela hæc tria Allatio memorata exhibet Græce et Latine Combefisius, primum quidem et secundum p. 1221, et tertium 1156. [Conf. supra, vol. XI, p. 78.] HARL.
(k) infra p. 337 seq.