Patrologia Graeca 100
1333-1334
NOTITIA.
(LEQUEN, Or. Christ. 1.1 p. 393.)
Synodo Constantinopolitanæ, quæ post sancti Ignatii obitum ob Photium restitutum coaeta est , affusse et subscripsisse legitur Georgius Nicomediæ, Γεωργίου Νικομηδείας, Γεώργιος Νικομηδείας. Sic profecto legendum, non ut Hardumus in editione Conciliorum Γρηγορίου, Gregorio. Photio minirum arctissima conjunctus necessitudine erat Georgius Nicomediensis, quem prima vice, qua Constantinopolitanæ sedis compos fuit, ex magnæ ecclesiæ Chartophylace, Bithyniæ metropoli imposuerat. Id quod Photius ipse testatur epist. 24, quam ad ipsum scripsit Γεωργίῳ μητροπολίτῃ Νικομηδείας, Georgio Nicomediæ metropolitæ. Alias quoque illi epistolas dedit, quæ exstant hodie : ac missis aliis, epist. 126., quæ Euschemoni Cæsareæ et cidem Georgio Nicomediæ inscribitur, veluti se Byzantina sede ejectum, ita illos quoque, ut par erat, Ignatio thronum suum recipiente ejectos significat. Illorum constantiam laudat atque fiduciam in Deum adversus malorum ingruentium tempestatem, quam tyraundis intensionem vocare non dubitat vaferrimus simulator, ipse nuper Byzantinæ Ecclesiæ tyrannus, τὸν χειμῶνα τῶν κακῶν καὶ τῆς τυραννίδος ἐκτεινόμενον. Nicomediensem itaque sedem Georgius Ignatio defuncto repetiit. Illujus utique sunt Homiliæ Georgii Nicomediæ, quas Combefisius Græce Latineque evulgavit tom. 1 Auct. Bibl. PP. Græc., non anterioris qui tempore Heraclii imp. et Georgii Pisidæ claruerit, ut viro doctissimo visum est. Vide Leon. Allat. Diatriba de Georgiis, pag. 313. Georgius Nicomediæ metropolita apud doctissimum abbatem Nicolaum Papadopoli Prænot. mystag. resp. 6, sect. 7. De probationibus testium, n. 5, a Matthæo monacho citatus fertur lib. De traditionibus ecclesiasticis tit. De judicibus sacris.
ΓΕΩΡΓΙΟΥ, ΜΗΤΡΟΠΟΛΙΤΟΥ ΝΙΚΟΜΗΔΕΙΑΣ,
ΛΟΓΟΙ.
GEORGII, METROPOLITÆ NICOMEDIENSIS,
ORATIONES.
MONITUM.
Quod olim parturiebam, ut Mariæ sacris pro concione laudatoribus, amplam in Georgio Nicomediensi offerrem ejus laudandæ segetem, modo tandem, Deo votis annuente, produco. Præclarissima offero devotissimi Mariæ laudatoris in eamdem, ejusque præsertim exordia, ac infantiam, monumenta; ut nihil hoc argumento præclarius forte, aut ediderit vetusta ætas, aut nova, nostraque viderit. Scio, cum aliis fore admirationi styli nitorem ac elocutionis gratiam, si modo ipsum, lector, Georgium apud ipsum, tibique per se loquentem, adire possis. Nihil euim meam moror versionem, quam etsi nou malam omnino facere studui, haud tamen polliceri possim absolutam omnibus numeris, et ut ipsum in ea Georgium desiderare non possis. Epocham ipse Georgii plurimum desidero; tametsi ad Heraclii tempora referendam suadent, quæ illi ac Georgio Pisidæ in aliis aliisque codicibus eadem inscripta exstent; tanquam unus idemque auctor exstat: quam difficultatem suo vir doctissimus Leo Allatius more illustrabit, ut quandoque suam de Georgiis lucubrationem juris publici faciat.