Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

1335-1336

In oraculum conceptionis S. Deiparæ (1).

Εἰς τὸν χρηματισμὸν τῆς συλλήψεως τῆς ἀγίας Θεοτόκου.

(COMBER. Auct. L. I, p. 995.)

Splendida quidem ac illustris hujusce festivitatis celebritas illucet; eorum tamen, quorum concursu illustratur, magnificis studiis, splendidior affulget. Habet sane ipsa per se præclarum quid ad magnificentiam; idipsum vero quod tale habet, ex convenientium cœtus amplitudine palam facit; eademque ipsa lætam faciem a multitudine obtinet, exque gratiarum illustratione multitudinem letitia afficit. Nec vero aliqua participatione, luminis augmentum recipit; quinimo, suos ipsa splendores larga in coactum cœtum distributione ostendens exhibensque, splendoris claritudine cum illo pariter dilatatur. Ac sicut sol iste oculis subjectus, in se quidem habet, quod lætissimum est, cum vel a nullo conspicitur; oriens veræ, atque e præcelsis montibus prodiens, in pulcherrima quæque radios explicat suos, eorumque illustratione, miraculi magnificentiam adauget: sic quoque, hodiernæ diei festivitas, spiritali luce gratiæ supra modum effalgens, habet quidem ipsa per se jugem quemdam splendorem; eumdem tamen congrue respondenti parique confluentium ac illustrandorum conventu, præmagnifice intendit. Cum sic ergo mysticis illa spiritus radiis illustret, totusque noster Chic conventus illustretur, nihil omnium, si qua desiderium habent, potius fuerit, quam ut alacri ad eam animo concurramus, ac illuminemur, menteque illustremur, atque ea circumfulgeamur luce, quam nulla corruptibilis nubes occultare possit.

Λαμπρὰ μὲν καὶ περιφανὴς ἡ τῆς παρούσης ἐορτῆς τελετὴ· λαμπροτέρα δὲ τῇ τῶν ἐν ταύτῃ συνδραμόντων διανίσχει φιλοτιμίᾳ. "Εχει μὲν γὰρ καὶ καθ' ἐαυτὴν τὴν διαφανῆ μεγαλοπρέπειαν, δημοσιεύει δὲ ταύτην τῇ τῶν συνερχομένων ὁμηγύρει· καὶ φαιδρύνεται μὲν αὐτὴ διὰ τοῦ πλήθους, φαιδρύνει δὲ τὸ πλήθος τῇ τῶν χαρίτων ἐπιλάμψει· οὐκ ἐκ μετοχῆς τινος τὴν τοῦ φωτὴς ἐπίτασιν δεχομένη· τῇ μεταδόσει δὲ τὴν οἰκείαν εἰς τοὺς ἀγειρομένους φανεροῦσα καὶ παραδεικνύσα λαμπρότητα, τῇ περιφανίᾳ τῆς αίγλης συνεπεκτείνεται. Καὶ ὥσπερ ὁ ὁρώμενος οὗτος ἥλιος, Εχει μὲν παρ' ἐαυτῷ καὶ τῶν δψεων ἀποκρυπτόμενος τὸ φαιδρότατον· διανίσχων δὲ καὶ ἐξ ἡλιθάτων προκύπτων ὁρέων, ἐπὶ τὰ κάλλιστα μὲν ἐφαπλοῖ τῆς κτίσεως τὰς ἀκτῖνας, τῇ ἐκείνων δὲ περιαυγάσει τὴν τοῦ θαύματος συνεπιτείνει μεγαλειότητα· οὗτω καὶ ἡ τῷ νοητῷ φωτὶ τῆς χάριτος ὑπεραυγαζομένη σήμερον ἐορτὴ, Εχει μὲν καθ' ἐαυτὴν τὸ ἀειλαμπές· ὑπερεκτείνει δὲ τοῦτο τῇ ἀναλόγῳ τῶν συντρεχόντων καὶ φωτιζομένων συνελεύσει. Οὐκοῦν ἐπειδὴ ταῖς μυστικαῖς αὕτη τοῦ πνεύματος ἀκτῖσι καταυγάζει, φωτίζονται δὲ πάντες οἱ ἐν ταύτῃ συνερχόμενοι, κρεῖττον ἂν εἴη παντὸς αίρετοῦ προσδραμεῖν αὐτῇ προθύμους, καὶ φωτισθῆναι· καταυγασθῆναι διάνοιαν, καὶ περιλαμφθῆναι φωτὶ, νέφει τῷ ἐπικήρῳ μὴ καλυπτομένῳ. Τοιαύτη γὰρ ἡ ἐορτῇ παρούση εὐφροσύνης ἐφαπλουμένη λαμπρότης, καὶ οὔτω διαρκεστέραν, μάλλον δὲ ὑπερφαῆ τοῖς φαινομένοις τὴν αίγλην ἐνίησι.

(1) Ipse titulus clare admodum declarat argumentum diei adeo festæ Græcis, cum ad eos Georgius oraret, ac postmodum Latinis, apud quos ea solemnitas tardius inducta est. Celebrabant ergo Græci ac etiamnum celebrant, titulo Conceptionis, vel S. Annæ, ut sæpius loquuntur, et sacri eorum libri inscriptum habent; vel S. Mariæ, ac Deiparæ, ut est hujus orationis titulo, quam exscripsi ex antiquo satis membranaceo Regio codice; miraculosam, ac ex oraculo, primam Mariæ Nativitatem, nec præterea aliud quidquam, quod etiam ex Antræ Cretensis, Germani Const., Damasceni, etc. orationibus in Nativitatem Mariæ, et quibus utrumque ejus ortum perstringunt, palam est. Putem ego, uti cœpta est secunda Mariæ Nativitas, ac ex utero, festis coli honoribus ad instar, ac exemplo olium celebris diei natalis S. Joannis Baptistæ ac Præcursoris, cum necedum Augustini tempore, ea Mariæ festivitas ageretur; saltem in Occidente, aut Africa; ut liquet ex ejus serm. 20, de Sanctis: ita et primam ejusdem Nativitatem, ac in utero, quam vulgo Conceptionem vocant, primo celebratam esse, ad instar, ac exemplo pridem celebris, Græcæ pariter ac Latinæ Ecclesiæ tabulis, Conceptionis, ac primæ Nativitatis ejusdem S. Joannis: ut ne quid minus Domini Mater, a servo ac Præcursore habere videretur: nimirum illustriori utroque Joannis ortu, quod divinis ipsis proditus haberetur oraculis, quam Mariæ, cujus ortus historia, obscuriori traditione in posteros detivata esset, nec aliis libris con-

signata haberetur, quam hagiographis, seu potius apocryphis. Ut ergo in Joanne primus ortus, divino miraculo ac oraculo, Christi in carne ortui prævius, ejusque index, juste meruit, ceu singulare Dei in homines beneficium, ac quædam instaurationis humanæ inchoatio, festa per annum memoria ab Ecclesia recoli, sic certe, ac justiori titulo, potuit primi Mariæ ortus dies annua consecrari, quo Mater majori, quam Præcursor necessitudine habet ad Filium. Latinos moneri oportuit cœlitus ut Mariæ utero conceptæ, diem celebrem haberent, monente ipsa Deiparæ abbatem quendam Beccensem Anselmi successorem, cujus potissime adinixu festivitas hæc, in Anglia primum, tumque Lugduni pererebuit, Bernardo reprobante, revelationemque ejusmodi minoris æstimante, quam ut ea debuerit gravissima Ecclesia Lugdunensis, in eam novitatem induci. Habet Franc. Bibarius in suis vindiciis, cum historiam illam, tum antiquum diei illius officium, in quibus id ipsum videas, nec plane aliud, quam quod sanxit Pius V, ut nimirum festis gaudiis recolatur Mariæ conceptæ dies, Nativitatis ejusdem ollicio, sola nominum permutatione, ei accommodato: quæ una utriusque Ecclesiæ sancta conspiratio est; totumque aliud de præservatione ab originali, ante emundatione ab illo, in certantium opinationibus est, in quibus majori sæpe calore desudatur, quam fructu; ut Græcos hac parte, quo sobrios magis, co nobis sapientiores, pro mea ipse insipientia, habeam.