Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

159-160

inexspectatam habet laudem; sic ab eo aberrans A θησιν· γινώσκων ὅτι τὸ μὲν ἐπιτυχεῖν ἀπροσδόκητον ἔχει τὸν ἔπιτινον, τὸ δὲ σφάλλεσθαι συγγνώμην εὐγνώμονα.

ORATIO

DE EXSILIO SANCTI NICEPHORI, ET TRANSLATIONE RELIQUIARUM,

Auctore Theophane presbytero et præposito.

CAPUT I.

Sancti Nicephori patriarchatus, exsilium, obitus.

1. Plurima profecto diversis occasionibus atque temporibus, in gentibus et civitatibus præclara facinora, ad eximias Dei maximarumque rerum demonstrationes facta sunt, quibus vera ipsius cognitio perspicue fuit construeata: quemadmodum in Psalmis canitur: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Quibus verbis et si perpetua illa Dei virtus, rerum omnium atque universi orbis conservatrix ac moderatrix indicatur, non minus tamen, imo vero magis etiam significantur ea, quæ nostris temporibus in primis excellentia atque admirabilia gesta sunt ab eadem ipsa divina virtute, quæ eximia potentia sua cuncta gubernat ac regit. Siquidem non in una parte, neque in gente minima aut contemnenda ejusmodi bonorum munera viguerunt: sed publice et passim, et in proprio atque electo Christi clero, qui apostoli Petri verbis merito vocatur regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Verum quoniam rerum maximarum argumenta præstantissimos requirunt enarratores, qui dicendi vi eas valeant explicare, ne inornata orationis tenuitate earum amplitudo imminuatur; ego, qui orationis laboro paupertate, vehementer a scribendo deterrebar: sed tamen assiduis me ad munus hoc suscipiendum adhortantium precibus non potui non obtemperare. Dei igitur, qui dicendi facultatem elargitur, benignitate confisus, ad scribendum accedo, adjuvante me precibus suis orationemque moderante divino Patre Nicephoro, qui se nobis maximum ad dicendum argumentum præbuit.

2. Cum præclare res nostræ sese haberent, et ex utilitate ac dignitate gererentur, tunc nimirum, cum unus in Ecclesia sensus vigebat, et impia cuncta ac peregrina dogmata, tanquam scelera atque piacula detestanda rejiciens, omnes hæreticorum nugas ad nihilum redigebat; Nicephorus in-

perii sceptra (v) moderabatur, et Nicephorus sacram excelsæ atque urbium reginæ civitatis sedem obtinebat, qui luminis instar perpetuo fulgentis, universum orbem terrarum virtutum radiis illuminabat. Jam et in principe ac beata Trinitate una et eadem essentia, et in una Dei Verbi carnem induti persona duæ naturæ, et duæ voluntates clarissime fuerant opportunis conciliis constitutæ et declaratæ, contrariis opinionibus rejectis atque improbatis, et utilis sacrarum imaginum usus jam inde ab initio institutus et per manus traditus, in omnibus Ecclesiis ornate decoreque demonstrabatur: quemadmodum proximis temporibus, sanctorum Patrum concilium celebrantium suffragiis (x) divinitus fuerat comprobatus.

3. Verum posteaquam Nicephorus (y) imperator una cum filio hujus vitæ finem sortitus est, et ad Michaelem (z) ejus generum imperii gubernatio pervenit, sub leonino nomine crudeliter freudens, invasit hunc valde sævus immanisque Leo, ex Armenia genus ducens: qui et defectionem a Deo, et adversus imperatorem, apud quem in honore erat, minime obscuram aut tectam tyrannidem machinabatur. Quod quidem illi e sententia successit: nam per vim sibi imperium vindicavit (a). Cæterum haud aliter duxit potentiam suam fore diuturnam, nisi contra nos audacter bellum susciperet, et venerabilium imaginum interitum omni studio atque arte moliretur. Ad hunc enim furorem atque dementiam a dæmonibus, a quibus instruebatur, et falsis vatum mendacium somniis et incertis temporum promissis misere compulsus erat.

4. Impium autem atque audax facinus ad optatos exitus se perducturum non speravit, nisi præclarum Ecclesiæ ducem, et ab omni reprehensione remotum, rectæ doctrinæ regulam, Nicephorum e sacra sede exturbaret, ut propriæ malitiæ propugnaculum Ecclesiam constitueret, et nemine conatibus suis repugnante, omnia ex sententia sua et eorum, qui sibi favebant, tuto moderaretur. Primum

Psal. xviii, 3. Petr. ii, 9.

(v) Nicephorus factus est imperator anno 802.

(z) Nicephorus in habitum anno 787, cui interluerunt Patres 550.

(y) Nicephorus occisus 26 Julii anni 811, superfuit Stauracius filius usque ad 11 Januarii proximi.

(z) Michael Curopalates acclamatus imperator

2 octob. anni 811.

(a) Leo coronatur 11 julii anni 813: correximus autem quod interpres hic Leontii nomen pro leonino nomine scripserat in aquiphibolia vocis λεόνταιος hallucinatus.