Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

161-162

igitur tempus observabat, ut enim artibus ac dolis in sententiam suam adduceret, fingens sese in recta dogmatum exercitatione versari. Verum cum vir ille divinarum rerum peritissimus et prudentissimus, tum multis sermonibus, tum Scripturarum testimoniis, tum longissimi temporis consuetudine comprobatum imaginum usum demonstraret nec tamen insolentem hominem a proposito posset dimovere, tunc dolus, qui antea latuerat, in apertum erupit : mores enim ferinos nomini congruentes gerebat. Itaque tanquam perniciosus quidam aper, aut sævissimus leo, immanisque fera, salutaribus Magistri documentis sic aures occludens, ut aspis incantationibus, nihil movebatur, sed obstinatius insaniebat.

5. Statim igitur et pietatis zelo et præstantiori B auxilio confirmatus vir, cui a victoria nomen erat, et propterea Nicephorus vocabatur, strenue adversus impietatem et tyrannum impietatis defensorem instruitur, coactisque primariis sacerdotibus, viris tum vita tum doctrina probatis, qui simul pro pietate pugnare parati erant, de communi sententia inique se gerentem imperatorem, licet frustra, coarguerunt, et tanquam contumeliosum Dei rerumque divinarum hostem judicarunt. Quamobrem arrogans et superbus ille confestim et simulationem quam occultabat, aperire, et reconditam malitiæ rationem, tanquam redundantem quandam corruptorum humorum ex cruditate copiam, evomere, aut deformes et imperfectos ex abortu fetus in lucem edere coactus est. Tyrannica igitur audacia C celeberrimum patriarcham, e sede sua depulsum in exsilio vivere compulit (b) : ne illud quidem veritus, si nihil aliud, quod impositione et obsignatione manuum ipsius (quod fieri non debuit) imperii coronam acceperat. Verum ut verisimile est, defectionis et tyrannidis lubrico lapsus, simul cum pietate prudentiam et rationem ac mentem amiserat. Itaque nefanda impietatis atque audaciæ faciuora aggrediebatur.

6. Patriarcha vero, ut pacifici magistri discipulus, ab Ecclesia discessit tristis et taciymabundus, ut qui sponsam immaculatam, sibi a Deo traditam, discessu suo mœrentem ingemiscentemque relinqueret. Populum autem et gregem suum opportunis sermonibus instruebat et cohortabatur, ut integram in vinculo pacis fidem observaret. At ille insaniens et furore perfectus, pietatem pro viribus pergebat insectari : nec contentus lis, quæ in patriarcham divinum commiserat, adhue malitiæ suæ spectacula, tamentationibus et gemitibus digna, in plures edebat. Omnes, qui recta veritatis dogmata complexi enim magistro consenserant, primario sacerdotes, monachosque et præstantes in populo, tum viros tum etiam feminas, non ferendis pœnis at-

A que suppliciis afficiebat. Alii enim ipsorum plagis ac tormentis crudelibus excruciabantur : alii fame et siti in carcere diu premebantur : multi sine ulla veniæ spe mittebantur in exsilium : non pauci spoliabantur fortunis ob id solum, quod erant pietatis studiosi : quidam etiam, ut fama est, clam necabantur. Nonnulli igitur magistratus et in dignitates constituti, et sacerdotes, et monachi, et ex reliqua multitudine, partim impetrantis vi pertracti, illi adhærebant ; partim metu, partim ignavia, partim gloriæ cupiditate corrumpebantur : sed maxima pars stabiles et constantes in fide animos conservabat.

7. Tunc sacra in regiæ civitatis sede tres veri pastoris adversarii, ordine unus post alium, impie consederunt, Theodotus (c), Antonius, et Joannes : qui tanquam graves quidam lupi, passim Ecclesiam laceraverunt ac devorarunt. Et aliis in locis et civitatibus, ejusdem opinionis sacerdotes ac duces imperiti, et nullius pretii homines Ecclesiis præfecti sunt : qui exsecrabile ac detestandum sectæ suæ decretum impie et stulte confirmantes, variis modis ita conati sunt imaginum usum abrogare, ut, quantum in ipsis fuit, nullum earum vestigium relinqueretur, quod vel Dei Verbi carnem induti, vel sanctissimæ Dei Genitricis, vel cœlestium angelorum, aut totius reliqui sanctorum atque justorum ordinis speciem præ se ferret. Erat autem admodum absurdum et grave, videre passim sacrosancta templa ab obscuris et exsecrandis hominibus, pulchritudine sua et veteribus ornamentis spoliari.

8. Atque ista quidem mali dominatio gravissimas calamitates invexit, et cuncta permiscuit ac perturbavit, non exiguo aut brevi temporis intervallo imperatoris robore munita, sed triginta (d) prope annorum spatio. Quorum cum quatuordecim (e) in exsilio divus Pater Nicephorus transegisset, ab hac mortali vita migravit ad immortatem : et sepultus est juxta templum sancti martyris Theodori, in monasterio quod ipse a fundamentis construxerat. In hoc enim, cum esset multatus exsilio, piam et sacram vitam traduxit, et virtutum studio mentem suam diligenter excoluit atque expurgavit, seque purum Dei rerumque divinarum templum exhibuit, cum similis esset angelorum, et simul tum monasticæ tum pontificie vitæ dignitatem virtutibus suis exornavit.

9. Hactenus commemoravimus, quemadmodum beatissimus Nicephorus, ut optimus gubernator, munus ecclesiasticum sapienter administrarit : et tam vitæ honestate quam cognitionis excellentia et sensus omnes et animum recte ad pietatem instituerit : et quod ad fidem pertinet, tranquille semper cursum tenuerit et legitimas vitæ civilis institutiones observarit : et quemadmodum invidia, qua-

(b) Ejectus est 14 Februarii anni 815. (c) Theodotus Cassiteras, Antonius ex Sylæn, et Joannes sive Jannes Syneellus anno 842 depositus.

(d) Ab anno 813, ad annum 842. (e) Imo cum 14 exsilii annum ageret, scilicet a 13 Martii an. 815 usque ad an. 828, et diem 2 Jun.