Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

165-166

admonuit, non esse ex imperii et reipubl. dignitate, quod venerandus et inter patriarchas illustris Nicephoras, qui pro gloriosæ sinceræque fidei defensione a sacra sede depulsus, in longissimo exsilio defunctus erat, negligeretur : sed omni studio curandum esse, ut divinum corpus ipsius in civitatem reportaretur. Alioquin ingrati animi vitium, inquit, non evitabimus, si post mortem etiam ipsum in exsilio, tanquam jure damnatum, reliquerimus : præsertim cum non ignoremus eos qui ex genere erant Joseph, in benedictionis parte posuisse, ut patris cossa post quadringentos fere annos ex Egypto in Chananitidem exportarent. Quod cum ita sit, nos, qui sumus pietatis filii, diutius privari patiemur Patris illius præsentia, a quo divinis documentis enutriti sumus? Hæc quidem omnium, quas intuetur sol, urbium præstantissima et regia civitas, sacri ducis atque pastoris sui reliquias sanctas desiderat, quas pie conservet et colat. Sponsi sui præsentia fruatur rursum Ecclesia ipsius amantissima, et quo vivo injustissima imperatoris manu spoliata fuit, mortui corpus, annuente studiosa pastoris imperatrice, complectatur. Cernis quemadmodum hic populus, qui per te securus in vera religione conquiescit, incredibili studio post mortem etiam vocem ejus audire in spiritu concupiscit? Quod si tabernaculum ejus tantum ad se relatum aspexerit, se illum ipsum recepisse spirantem existimabit, et tanquam thesaurum aliquem pretiosissimum recondet et observabit. His precibus et cohortationibus celerrime ac libentissime inclyta annuit imperatrix : Perspicuum est enim, inquit, hoc apud omnes posteros et mihi et liberis meis honori futurum.

15. Tunc sacer civitatis antistes, cum sacerdotibus et monachis universoque populo, ad Sancti Theodori templum accedit, in quo gratia plenæ reliquiæ jacebant, easque cum veneratione et lacrymis complectens, tanquam sanctum ipsum viventem sic allocutus est : O vir beatissime, qui eisdem laboribus et ærumnis, quibus sanctus Joannes Cbrysostomus, affectus es, sicut eodem religionis studio et dicendi libertate præstabas; quique pariter et sede privatus, et multatus exsilio, et idem triginta trium annorum spatium extorris tum vivus tum mortuus transegisti : nunc te nobis tui amantissimis restitue, atque hinc discedens, ad propria redi, ut te nunc, ut ipsum olim, populus tui studiosissimus cum gaudio suscipiat. Tibi alienus a Deo imperator viventi adversatus est et te inconsiderate ab Ecclesia depulit : sed dignas furore suo pœnas dedit, miserandoque exitu imperio simul et vita privatus est, audaciæque suæ debita præmia tulit. Hodie imperatores, Deo propter morum pietatem charissimi, mortuo Ecclesiam reddunt, quam, ut filii per Evangelium effecti, me-

A cum constituent non habentem maculam neque rugam, qualem tuis ornatam et confirmatam institutis reliquisti. Aspice et vide congregatos filios, qui ex propinquo venerunt, cum reliqui procultuum ad se reditum exspectent : quos tu, velut orphanos, noli tua mœrentes absentia relinquere. Habeat civitas tua loco muneris pretiosissimi tuum beatissimum tabernaculum, quo magis quam imperii amplitudine ornata glorietur et gaudeat.

16. Hæc voce flebili supplicans sacratissimus patriarcha Methodius, nocturnum psalmorum cantum et mysticum sacrificium cum populo fideli perficiens, præclarum e tumulo corpus retexit, quod undeviginti annorum spatio integrum omnino purumque manserat : et in arca ab ipso compositum et sacerdotum manibus sublatum, cum luminibus et frequenti psalmorum cantu in navim ad hoc paratam illatum est. Sed cum fretum trajecisset, et ad urbis littus appropinquasset, Michael juvenis Dei cura imperator, et amplissimis dignitatibus præstantes viri, et patricii, et reliqui cives, læti facesque manibus tenentes, obviam processerunt, et arcam illam pretiosam cum fide ac veneratione humeris suis subeuntes, ad Magnam usque gestarunt ecclesiam, ex qua (j), pontificia dignitate spoliatus, ejectus fuerat.

17. Inde rursum, assiduis item diurnis nocturnisque psalmorum cantibus vicissim utentes, et cum omni luminum genere per mediam urbem ipsum gestantes, in Sanctorum Apostolorum templo collocarunt. Tanta autem erat concurrentis populi virorum et feminarum atque ætatum omnium multitudo, ut numerari non posset. In biviis enim et porticubus premebantur, et ubique per vim sibi exitum parabant : adeo ut, quamvis multæ propter imperatores et sacerdotes variis temporibus celebritates exatiterint, nulla tamen cum hac conferri queat. Nonnulli etiam in via spiritibus immundis vexati, dum ab aliis comprimerentur, miserandas atque maledicas voces emittebant : quorum e numero quidam ab ipso curati sunt. Populi igitur impetu vix evitato, sanctum eximii patriarchæ corpus in celeberrimo Apostolorum templo, sacris mysteriis Deo peractis, in sepulcro recens constructo manibus ipsius Methodii compositum est, tertio Idus Martii (k), quo quidem die in exsilium etiam ejectus fuerat, ut utraque re sit memorabilis.

18. Nos autem, o Patrum sanctissime, o sacrorum præconum decus, qui digni facti sumus, ut te et terrestrem haberemus civem et cœlestem apud Deum intercessorem, ad arcam tuam cum desiderio accedimus, eamque cum omni veneratione complectentes, has tibi voces effundimus : O sublimium et arcanorum mysteriorum ius-

(j) In Menæis Græcis additur, S. Sophiæ.

(k) Additur in eisdem Menæis : « ubi anniversaria ejus memoria peragitur. »