Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

163-164

recte facta carpere consuevit, livore commota, cum Christi gregem optimis quibusque auctum atque ornatum institutis intueri non posset, Leonem imperatorem, perniciosum animæ propriæ inimicum, impulerit, ut novarum rerum in religione studio adversus Deum insurgeret, et pro viribus res sanctas atque divinas contumeliis afficeret et contaminaret, et ad extremum e sacra sede divinum hunc virum exturbaret atque in exsilium eficeret : ubi virtutibus et contemplationibus animum excolens et cum Deo versans, bene beateque vitam traduxit. Nunc autem tempus est ut, cum providentia Dei qui mortis umbram in matutinum splendorem et tenebras in lucem convertit, mærorem atque tristitiam in gandium lætitiamque commutavit, in reliqua orationis parte breviter demonstremus, quenadmodum sacrum illius corpus in regiam urbem translatum sit : hoc enim nobis potissimum proposueramus ; licet in aliis rebus recensendis simus immorati.

CAPUT II.

Corpus sancti Nicephori magna solemnitate Constantinopolim translatum.

10. Posteaquam enim, defuncto Theophilo (f), imperium ad ejus uxorem Theodoram (g), et filium eorum Michaelem admodum adolescentem delatum est, in pietatis studium curamque maxime incubuit femina ; vere Dei munere (ut nomen ejus indicat) data, ex omnibus præclaris et magnis facinoribus, quibus principes probari solent, nullum præstantius existimans, quo tutius sibi imperium confirmaret, aut virilem in feminea persona fortitudinem exerceret, quam si pietatis et religionis cultu Deum sibi propitium redderet. Id autem nullo pacto facilius aut commodius posse contingere, quam si perturbationem in Ecclesia jamdiu excitatam sedaret, et partem in illa morbo laborantem reduceret ad sanitatem : ut, qui inter se animis essent abalienati, conciliarentur atque idem omnino sentirent : sic enim fore, ut cum una easet omnium sententia atque idem sensus, vera sinceraque fides, apostolorum Patrumque institutis tanquam solidis fundamentis inhærens, firma atque immobilis conservaretur : et sibi deinceps imperii gubernatio facilis ac tolerabilis permanere.

11. Hæc igitur cum illa vere animo excellens ac mente fortis Regina ingenio suo excogitasset, et prudentia considerasset ; re cum illis, qui erant in magistratu et dignitate constituti, communicata, accersit cum ipsis eos qui inter monachos præstabant, et de imaginum instauratione quæstionem

A proponit. Cumque idem omnes sanctitates comperisset, diurnoque ejus rei desiderio teneri, atque animo exercutiari propter religionis in ea re mutationem ; postulavit, ut se Patrum etiam auctoritatibus ad veritatem confirmarent, quas variis in libris invenissent : mandavitque quo in loco palatii præsinitus cœtus ecclesiaticus universus cogeretur, et ad populum ea de re quam apertissime verba faceret. Tanta autem multitudo confluxit, ut numero comprehendi non posset. Convenerunt enim non solum illi, qui mentem sanam impietatis temporibus conservarant, verum etiam complures ex iis, qui cum pietatis hostibus consenserant, quique sacerdotiis et Ecclesiis regendis ab ipsis electi fuerant : e vestigioque mutata sententia, eos, qui sanctas imagines oppugnarant, anathemati subjecerunt.

12. Qua quidem celeri et insperata rerum commutatione, Joannes, qui tunc impie munus pontificium administrabat, stupore et mentis caligine captus, parum abfuit, quin sibi ipse manus afferret, mortemque conscisceret. Hic enim sceleris caput et summa fuerat : qui cum impie sentiret, et apud imperatorem auctoritate posset antea plurimum, cum mendaciis et dolis impudenter inconsiderateque confetis, in impietatis barathrum impellebat. Eo igitur propter flagitia, quæ in Deum admiserat, uno omnium consensu et cunctis tum magnorum imperatorum, tum universi cœtus ecclesiastici suffragiis, a sacra sede cum ignominia ejecto, Methodius (h) vir et vita et doctrina valde probatus, et qui pro veritate et religione permulta certamina et longum exsilium pertulerat, atque inde plagis et carcere diu cruciatus redierat, omnibus in dignitate constitutis approbantibus, electus est, qui sacram reginæ urbium civitatis sedem obtineret.

13. Tunc Nicæ secundum divinitus electum sanctum œcumentum concilium, quod Irenæ (i) imperatricis, verum ab ipsa pace nomen habentis, et Tarasii maximi beatissimique patriarchæ studio celebratum est, merito firmam obtinuit auctoritatem ac robur ; cum omnes, quæ, Deo aspirante, in ipso decreta fuerant, comprobarent. Tunc omnes Ecclesiæ suum ubique decus receperunt, et venerabilium imaginum splendore fuerunt illustratæ : ejectisque illis, qui eas nefarie insectabantur, sacerdotes in eis ac duces, recti dogmatis studiosi, sunt constituti.

14. Quadriemio igitur post sacratissimus Methodius, divino plane spiritu impulsus, opportune sapienterque divinam imperatricem Theodoram

(f) Post Leonem Armenum et Michaelem Balbum, sub quo Nicephorus vita functus est, regnarat Theophilus Balbi filius, exstinctus sub finem anni 841 aut initium sequentis.

(g) S. Theodoræ imperatricis Viam dedimus xi Februarii : in qua sequentia late explicantur, uti

et scelera Jaunis seu Joannis patriarchæ.

(h) Sanctus Methodius colitur 14 Junii, creatus patriarcha anno 842.

(i) Coluntur sancta Irene imperatrix 13 Augusti, et sanctus Tarasius 25 Februarii.