The "Questiones" of Cardinal Stephen Langton
by George Lacombe in The New Scholasticism, Vol. 3, No. 2 · April–June 1929
p. 121
Iudeum enim ius respicit, ergo de iure magis debet diligere cui plus debiti materialis dimittitur. Aliquando si non respiciatur ius sed factum, frequenter cui plus dimittitur minus diligit et ita nichil dictum esset: "Estimo cui plus dimittitur." Similiter: "Recte iudicasti." Ergo sensus est: Qui plus diligit, id est qui plus diligere debet cui dimittitur debitum spirituale vel tenetur ad hoc adaptatum debito spirituali; ergo plus diligere debet cui dimittitur debitum spirituale magis. Aut contra: aut "diligere" refertur ad opera caritatis, scilicet ieiunare, vigilare, etc., aut ad ipsam caritatem. Si ultimum, ergo si plus dimittitur huic quam illi maiorem caritatem habere tenetur. Quod constat esse falsum, quia quandoque cui plus dimittitur minorem habet caritatem. Si ad primum, similiter falsum, nam cui dimissum est plus peccatum sive facit plura opera vel minora, quia Magdalen [plus dimissum est] quam Beate Virgini, quoniam plura opera et maiora fecit. Si non diligere: assigna, referetur. Sed illa sunt opera bona in genere, sive sint informata caritate sive non. Ergo plus tenetur ad talia opera cui plus dimittitur; ergo peccatum meriti plus faciat, quod falsum. Si vero dicat quod non est sensus: "cui plus dimittitur plus diligit," id est plus diligere solet de iure, et inde ut prius, aut de facto plus; sed de
dimittitur plus diligit et plus tenetur diligere, et cui minus dimittitur minus diligit, sicut Dominus in eadem ait parabola. Idem ratione probatur: homo astringitur ex precepto, ex dimisso, ex commisso, et magis obligatur ex dimisso cum precepto quam ex precepto solo; ergo cui plus dimittitur plus obligatus est; ergo magis tenetur diligere, quia ubi maior obligatio, ibi exigitur maior . . . lutio.
Sed contra: Nonne Beate Virgini dimissum erat et tamen magis dilexit beata Maria Magdalena. Item vel hoc intelligitur de dilectione interiori vel de opere exteriori, set nec sic nec sic videtur posse intelligi. Sepe enim cui minus dimissum est maior datur caritas quam ei cui plus dimissum est et ita magis diligit interius et etiam sepe maiora exibet opera exterius.
Solutio: quadrupliciter intelligi illa parabola, vel ut sententia Domini non intelligatur generalis sed de eo quod frequenter solet accidere, ut sit sensus: plus diligit, id est plus solet diligere; vel ut intelligatur de quadam naturali gratitudine, ut sit sensus: plus diligit id est plus tenetur diligere id est esse gratus; vel ut intelligatur de gratuita dilectione et de operis exhibitione, et est sensus: plus diligit id est plus tenetur diligere ut "plus" referatur ad verbum "tenendi," non ad infinitivum id est