The "Questiones" of Cardinal Stephen Langton
by George Lacombe in The New Scholasticism, Vol. 3, No. 2 · April–June 1929
p. 122
facto est in deum. Sed nichil est dictu: "recte iudicasti." Cum ergo in duobus recte agentibus altero plus et altero minus locum habeat predicta parabola, assigna: qualiter. Dicimus quod duobus medis solvitur. Potest enim dici quod istud: "Estimo cui plus donavit, recte iudicasti" non est verum generaliter, sed in pluribus. Parabole enim et adaptationes Domini non sunt semper generales. Sed ut frequentius loquamur et patet de parabola de ove perdita et inventa et cius adaptationem subdit Dominus: Maius gaudium est super uno peccatore penitentiam agente quam super nonaginta iustis qui non indigent penitentia; quod quidem non est generaliter verum; quia ut dicit Gregorius: "vbi peccator penitens et aliquis iustus pares habent caritates, maius gaudium est in celo de iusto quam de penitente"; scilicet quod frequenter contingit, quod qui graviter deliquerunt, ferventiores sunt et ardentiores in penitendo et hac ratione maior eis gratia infunditur; et frequenter contingit quod aliqui nunquam fregerunt pactum baptismi, tepidi sunt in operibus bonis et ita minorem habent gratiam. Ideo Dominus idem dixit, vel potest dici quod sit generaliter verum "estimo quod is cui plus donavit, plus diligit." Si diligere sumitur aliquo predictorum modorum; immo sensus est: plus diligit, maius est
pluribus de causis obligatus est ad diligendum.
Ad obiecta autem respondeatur sicut in alia questione plenius determinavimus. Quarto modo sic intelligitur ut fiat distinctio in verbo donandi. Donantur enim premia, id est dantur; donantur peccata, id est condonantur. In hac autem parabola accipitur verbum donandi large, ut comprehendat sub se et verbum dandi et verbum condonandi; et est sensus: Estimo is cui plus donavit, et plus contulit, id est maiorem gratiam. Ille enim plus tenetur diligere cui plus condonatum est et collatum, quia ex dimisso et commisso tenetur. Illa autem que possunt obieci contra hanc intelligentiam dicta sunt in predicta questione ubi quesitum est utrum perfectus teneatur magis diligere quam inperfectus. Solet autem queri: Proponantur duo, quibus equalis gratia collata est, sed alteri plus est dimissum, utrum eorum magis tenetur diligere. Videtur secundum parabolam quod ille cui plus dimissum est. Item cum equalia sunt commissa, videtur quod equaliter teneantur diligere, quia cum neutri maius sit commissum neutrum videtur magis diligere, secundum eandem parabolam, et nos dicimus quod si aduerbium "magis" determinet verbum "tenendi," ille magis tenetur diligere cui plus dimissum est. Si autem determinet infinitivum nec