The "Questiones" of Cardinal Stephen Langton

by George Lacombe in The New Scholasticism, Vol. 3, No. 2 · April–June 1929

p. 129

lum gentilem. Sed aut agitur de Iudeis incredulis et excecatis, aut de conversis. Si de incredulis, falsum est quod donavit utriusque et ita allegoria non respondet parabole. Preterea nichil esset si increduli Iudei conversis gentibus signatis per Magdalenam conferentur. Ergo oportet intelligi de Iudeis conversis; ergo ibi per Symonem signantur. Contra: Simon erat malus, ergo aut Iudei conversi per illum non (per) signantur aut littere non respondet allegoria. Dicimus quod frequens est in Ysaia, quia in aliis libris Sacre Pagine quod in isto non accipitur in malo, et allegoria [blank] ut hic quantum ad Symonem. Quandoque vero econtra ut [blank] ergo, ut dicis, per Symonem intelliguntur Iudei conversi, et per Magdalenam gentiles. Ergo Iudei minus debebant et ita erant minus mali quam gentiles conversi fuissent. Contra: Iudei acceperunt Legem, et non gentiles, et melius est viam veritatis non agnoscere etc. Ergo Iudei fuerunt peiores et ita magis debebant, ergo non bene respondet allegoria. Immo quia, ut dicit Beda in Glosa, Iudeus minus debet, cui per servum datur Decalogus, plus debet Christianus qui (sic) per Filium gratia vite datur. Ideo Iudeis per denarium, Christianis per centenarium fenus accumulatur. Ecce quia isti plus debebat et illi debebat minus. Preterea Iudei conversi quantum ad hoc quod post Legem acceptam peccaverant, peiores essent quam gentiles, non tamen simpliciter peiores, immo propter ydolatrie feditatem gentiles generaliter erant peiores. Sed que est predicta distinctio quam facit glosa; si agitur de Iudeis conversis, none et illis, per Filium, gratie (sic) vite est commissa? Unde et ut michi videtur, allegoria dupliciter procedit: Uno modo et populus Iudeorum, totalis suscipiens Legem, si debitor minus debeat. Unde illa Interlinearis: "Intravi in domum tuam"; iam olim intravi cum Legem dedi et ita Iudei conversi ad Evangelium gentilibus conversis non conferuntur. Sed inde recipientes Legem quod etiam patet per id quod premissum est sic in Glosa: Iudeus minus debet, cui Decalogus etc. Alio modo sic procedit allegoria: Cum incredula sinagoga que erat in tempore Christi gentili scilicet suscipienti conferatur quod innuit Glosa: Intravi earne assumpta in populum Iudeorum etc., et secundum hoc incredulis Iudeis dicitur donasse debitum, id est contulisse aliquid per quod flerent debitores etc. Item cum commissum et dimissum eque faciant dignum vita eterna, videtur quod eque teneatur pro illis diligere. Sed contra cum commissum sit longe melius quam dimissum, quia bonus est magis bonus quam aliquis sit malus, magis tenetur diligere pro commisso