The "Questiones" of Cardinal Stephen Langton
by George Lacombe in The New Scholasticism, Vol. 3, No. 2 · April–June 1929
p. 128
sensus sunt quibus in hac vita utimur, quibus ymaginem Conditoris, quam accepimus, extollere debemus. Sed quomodo hoc debitum dimittatur a Deo? certe nulla ratione. Unde rogandum est ut hoc debitum det et conservet, non ut dimittat, quia nichil esset dictu, quia in parabola ad litteram agitur de debito dimisso. Unde sumitur ibi donare pro condonare et ita allegorica agitur de debito collato. Unde in eadem glosa subditur quod neutrum suis viribus, sed gratia Dei per fidem salvatur, recte dicitur non habentibus illis unde redderent donavit. Utriusque vero responsio parabole allegorica, et ita inpertinens videtur allegoria. Sed non est ita. (ut) Debitum enim, ut dictum est, eciam allegorice est peccatum. Sed quia debitum sive gratia servante animam [?] dimitti non potest, largius sumitur in allegoria, quia in sensu litterali verbum donandi, scilicet pro dare condonare, et ideo dicit finis predicte glose allegorice: quoniam secundum sumptum ad litteram habemus quod plus diligit Ecclesia gentium quam Iudeus, quia plus collatum est ei de maiori [blank] quia dat et quia verbum est donandi in allegoria-accipitur, ideo allegorice dicitur quod dimittitur quod confertur. Item Symon et Magdalena duos populos designant, Simon Iudaicum incredulem, Magdalena, propter viciorum fecunditatem, popu-
missa, et sic plana est; vel sic: que in pluribus dimissis diligit, et quantum ad dimissa scilicet. Et notandum quod tanta fuit caritas in Magdalena, et non solum culpam delevit sed etiam penam, que sane intelligendum est, quia pena nunquam dimittitur sine aliqua satisfactione, excepto baptismo. Ideo intelligimus eam tantam habuisse contrictionem que pene responderet.