Some Unknown Writings of the Early Scholastic Period
by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 1 · January–March 1930
p. 7
toward a verification of four further quotations from Robert of Melun. They can be found in a bulky early Scholastic collection of Questiones of the Cod. Harley 3855 in the British Museum. With these problems of the Harley collections I shall deal at a later date and hope to publish them in a study of the early Scholastic literature of Questiones.
On folio 40 we read here:
Auctoritas dicit, quod virtutes ita sunt cognate, quod qui habet unam habet omnes. Hec questio dubitabilis est et circa quam(!) valde magistri moderni temporis dubitaverunt quia dividuntur(?) auctoritates. Quedam enim videntur velle, quod habita una habeantur omnes, sicut predicta. Quedam vero, quod habita una cetere sequantur et sint successive. Quidam autem magistrorum concedunt, quod habita una habeantur omnes. Hoc quidem verum esse de IIIIor principalibus virtutibus, fortitudine, iustitia, temperantia, patientia, quorum nulla sine alia habetur. Et sic sensit magister R[obertus] de Melun.
Omnes autem auctoritates, que videntur dicere, quod habita una habeantur omnes, secundum eum locuntur de istis IIIIor. Sed ille que locuntur in contrarium, locuntur quarum quelibet sine altera haberi potest.(!)
He considers this question from another angle a little later:
Item: quicumque habet unam virtutem, habet omnes. Ergo non recte videntur distincta premia virtutum, scilicet ut virgines Cum, alii LX, alii XXX accipiant. Quod dicitur per simile: centenarius in dexteram transit et celestia designat. Ita enim virgines presentis vite tedium habentes cupiunt dissolvi et esse cum Christo. LXus numerus emeritorum est; continentes autem tamquam emeriti sunt: ideo eis talis spondetur fructus. XXXus autem numerus etatis fortium est et ideo coniugatis promittitur, qui multis implicati sunt laboribus. Non igitur hic intelligas maioritatem premii secundum proportionem numerorum, sed similitudinem attendas.
Hinc distinxit magister Robertus, quia ista distinctio non est facta secundum personas, sed secundum status. Non enim quilibet, qui virgo est, accipit plus quam continens vel coniugatus. Sed perfectis in tali statu promissa sunt talia dona. Unde dicit auctoritas: quare non maius premium patientie habuit Petrus quam Johannes evangelista, quia iste