Some Unknown Writings of the Early Scholastic Period
by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 1 · January–March 1930
p. 8
8 Some Unknown Writings of the Early Scholastic Period
ita paratus erat pro Christo(!). Unde etiam dicitur: martirium defuit Johanni, non ipse martirio.
Another question concerns christology:
Quod autem queritur, utrum assumere carnem fuerit opus Patris, M[agister] R[obertus] Meludinensis concessit. Sed non ideo, quod fuerit incarnatus. Dicebat enim, quod assumpsit carnem Filio, non sibi.
The magister R. of the following passage is probably identical with Robert of Melun in as much as he appears in the same collection:
Item ponatur, quod hic sint duo sacerdotes, quorum uterque committit adulterium. Sed alter ignorat esse mortale, quod committit, quia ignorat, quid sit mortale peccatum, quid veniale. Alter vero scit esse mortale, quod committit et ita scienter peccat. Inde sic: Iste peccat scienter, ille vero ignoranter et committunt idem genus peccati appositis omnibus circumstantiis. Ergo magis peccat sciens quam ignorans. Quod sic probat: Dicit enim auctoritas: servus sciens voluntatem Domini etc. Similiter: ubi maius est donum scientie, ibi transgressor maiori subiacet culpe. Item: Iste, qui peccat scienter, intendit peccare mortaliter, quia scit se peccare mortaliter. Alter vero non intendit peccare mortaliter, quia ignorat se peccasse mortaliter. Ergo magis peccat sciens quam ignorans, quia quantum quis intendit, tantum facit. . . .
M[agister] R[obertus] dicit in predicto casu de duobus sacerdotibus, quod magis peccavit sciens quam ignorans, ut fiat respectus ad huiusmodi peccatum, scilicet adulterium, quia in hoc peccato gravius peccat ille, qui illud committit scienter, quam qui ignoranter. Hanc vero auctoritatem: gravissime peccas, quia ignoras te contempnere, sic exponit, ut gravitas peccati referatur non ad quantitatem peccati, sed ad difficultatem ab illo peccato revocandi. Gravius enim et quasi cum quodam labore a peccato revocatur, quia peccat ignoranter. Oportet enim, ut primo instruatur, quid sit mortale peccatum vel veniale, vel quid sit contemptus. Et oportet, ut ei iniungatur satisfactio pro peccato ignorantie. Et ideo dicit auctoritas: gravissime peccas, quia ignoras te
Fol. 40v. Both passages are taken from question 185.
Question 193. Fol. 42v.