The Questiones of Cardinal Stephen Langton (III)
by George Lacombe, Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 2 · April–June 1930
p. 120
in the Cambridge, St. John's College, MS 57, f. 341. Compare with this Geoffrey's treatment of the question: Utrum papa possit dispensare cum laicis ne reddant decimas.
Contra: Dominus papa dispensavit cum hospitalariis et templariis, qui laici sunt. Eadem ratione posset cum aliis laicis.
Quantum possit Dominus papa, non diffinio, nam quis ante tempus Alexandri non dicit, quod uxor incognita a viro non posset se transferre ad religionem invito marito? Et quis diceret Dominum papam in hoc posse dispensare, qui audiret in evangelio Dominum dicentem: quos Deus coniunxit, homo non separet? Sed facta decretali quilibet modo dicit, quod sic fieri potest. Unde bene credamus, quod hoc est divinitus revelatum. (Bruges MS, f. 71)
Let us give another example of Geoffrey's method:
Geoffrey, Paris, Bibl. nat. ms. lat. Langton, Paris, Bibl. nat., ms. lat. 15747, fol. 42 14556, fol. 259
Si veniale puniatur eternaliter. Ponatur, quod iste decessit cum peccato mortali et veniali. Iste punitur pro veniali. Ergo eternaliter vel temporaliter. Si temporaliter: ergo finem habebit eius pena. Ergo dimittetur ei peccatum. Sed hoc non potest fieri sine gratia. Ergo habebit gratiam: quod est impossibile.—Si dicat, quod eternaliter. Sed illo peccato non meruit penam eternam. Ergo iniuste agetur cum illo.—Preterea pena mortalis peccati est eterna, et illa eterna. Ergo altera(m) alteri proportionalis. Si dicatur, quod sit subdupla: sed aliquod mortale est duplo minus illo mortali. Ergo pena illa duplo minor. Ergo est subdupla ad illam. Ergo est equalis pene veniali.
De veniali utrum puniatur in inferno.—Sit, quod aliquis decedat in mortali et veniali. Hoc peccatum veniale punietur aut non. Si non, contra: dicit auctoritas: nullum peccatum inpunitum. Ergo illud punietur. Si hoc est: ergo temporaliter vel eternaliter. Si temporaliter: ergo remittetur aliquando.—Contra: nullum peccatum potest remitti sine caritate, et iste nunquam habebit caritatem. Ergo illud peccatum nunquam remittetur.—Si eternaliter, contra: iste tantum temporaliter puniri [meruit]et pro hoc peccato eternaliter punietur. Ergo iniuste agitur cum eo. Item, si eternaliter: ergo aliqua pena. Illa erit proportionalis pene debite peccato mortali. Sit dupla ad illam. Idem
Bruges MS, f. 70v.