The Questiones of Cardinal Stephen Langton (III)
by George Lacombe, Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 2 · April–June 1930
p. 121
est enim, sive dupla dicatur, sive centupla. Sed aliquod peccatum est duplo minus illo, et sicut peccatum se habet ad peccatum, ita pena ad penam. Ergo duplo maiori pena punietur. Ergo punietur equaliter hoc veniali. Ergo erit equale huic veniali, cum secundum quantitatem infligatur quantitas pene.
When Geoffrey expressly mentions his master, the identity of the two texts is still more apparent:
Geoffrey (loc. cit.)
Potest opponi: Magister dicit, quod revera aliqua pena infligitur pro veniali, et est eterna. Sed sicut punctus est in proportionalis linee, ita pena mortalis est in proportionalis pene veniali. Nec mirum, si pro peccato veniali punitur eternaliter propter adiunctionem mortalis, cum etiam mortale puniatur temporaliter propter adiunctionem caritatis.
Sed obicitur: premium eternum non decrescit propter quodlibet veniale. Ergo propter quantalibet venialia. Ergo eadem ratione pena eterna non crescit propter quantalibet venialia.
Ad hoc dicit magister, quod non est simile, quia veniale auget contemptum, secundum quem pena mensuratur. Sed veniale non diminuit caritatem, secundum quam peccatum attenditur.
Langton (loc. cit.)
Respondemus: Sicut adiunctio caritatis facit, ut peccatum mortale puniatur temporaliter, quod alias puniretur eternaliter, ita secundum iustitiam Dei ex adiunctione peccati mortalis peccatum veniale punitur eternaliter. Sicut, si quis commissit venialia et penituit de illis et postmodum committat alia, beneficio tamen caritatis priora non redeunt, sed ex adiunctione peccati mortalis redeant. Ita et in premisso casu: quidam facit mortale, quod alias non fieret. Dicimus etiam, quod sicut nulla est proportio linee ad punctum, ita nulla est proportio pene debite mortali ad penam debitam veniali ratione dicta in opponendo. Dicimus etiam, quod ex adiunctione venialis et mortalis auget contemptum et ita decrescit meritum; caritas vero non crescit et ita non crescit meritum.
Particular note must be made of the fact that it is the manu-