The Questiones of Cardinal Stephen Langton (III)
by George Lacombe, Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 2 · April–June 1930
p. 132
doque desiisset esse, scilicet quando Adam peccavit; sed Ecclesia, ex quo incepit esse, nec desiit nec desinet esse; ex quo enim Abel fuit, semper fuerunt aliqui boni. Et nota quod Abel pastor fuit, virgo, et martir, que tria, scilicet prelatio, virginitas, et martirium, precipue in Ecclesia sunt privilegiata, que ideo recte ab Abel incepit. Preterea Abel omnibus iustis prior obiit.
Sed cum Adam fuerit malus, quare mala civitas non incepit ab eo? Ideo scilicet quia non reprobus, sed (sic) finaliter malus sicut Caym fuit. Item cum Christus secundum utram[que] sui naturam sit capud Ecclesie, et secundum quod homo illud capud habeat membra, videtur etiam similiter quod secundum quod Deus habeat membra; quod si est, ergo secundum quod Deus patitur in membris; unde dicit per Malachiam: Si configit homo Deum suum, quia vos me configitis.
Ad hoc notandum quod hoc nomen "capud" tripliciter dicitur de Christo; nam proprie secundum quod Deus dicitur capud Ecclesie, id est principium eius sive auctor, secundum quod principes capita ipsorum (sic) dicuntur; et secundum quod non sequitur: Christus sive tota Trinitas est capud Ecclesie, ergo illud capud
Sed cum Adam fuerit malus, quare mala civitas non incepit esse ab eo pocius quam a Chaim? Ideo scilicet quia, licet fuerit malus, non tamen reprobus nec finaliter malus sicut Chaim. Sed cum Christus secundum utramque naturam sit caput Ecclesie, et secundum quod homo illud caput habeat membra, videtur similiter quod et secundum quod Deus; quod si est, ergo secundum quod Deus patitur in membris; unde dicit per Malachiam: Si confingit homo Deum suum, quia vos me configitis. Ad hoc notandum quod hoc nomen "caput" tripliciter dicitur de Christo; nam proprie secundum quod Deus dicitur capud Ecclesie id est principium eius sive auctor, secundum quod et principes capita populorum esse dicuntur; et secundum hoc non sequitur: Christus sive tota Trinitas est capud Ecclesie, ergo istud caput habet
3. Et nota usque obiit om MF.—4. unde P'.—5. dicit om M.—6. sic M.—7. configit MF.—8. quo M.—9. nomen F.