The Questiones of Cardinal Stephen Langton (III)

by George Lacombe, Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 2 · April–June 1930

p. 133

habet membra: Item alio modo, secundum quod Deus valde improprie dicitur esse capud Ecclesie per figuram que dicitur antroposphatos, et secundum hoc habet membra, id est fideles, et dicitur pati in illis scilicet per predictam figuram. Et in hiis duabus significationibus hoc nomen "capud" copulat divinam essentiam, immo supponit; et secundum hoc per hunc terminum "capud" non potest Christus demonstrari, sed divina essentia. Item tercio modo dicitur hoc nomen "capud" de Christo methaphorice, in quantum est homo, hac scilicet methaphora quia sicut in capite sunt omnes sensus, et est eiusdem nature cum corpore suo, ita Ecclesia scilicet.

Et secundum hanc methaphoram habet membra, id est fideles, et secundum hoc nomen "capud" supponit Christum, et per hunc terminum "hoc capud" potest capud (sic) demonstrari.

Item Deus Pater est capud Christi, etiam secundum quod Christus est Deus, sicut dicit Glosa super illum locum prime ad Chorinthios: Volo vos scire quod omnis viri capud est Christus, capud autem mulieris vir, capud

membra. Item alio modo secundum quod Deus dicitur caput valde improprie, scilicet per figuram antropospatos, et secundum hoc habet membra, scilicet fideles, et dicitur pati in illis per predictam figuram. Et in hiis duabus significationibus hoc nomen "caput" supponit divinam essentiam; unde secundum hoc per hunc terminum "hoc caput" non potest Christus demonstrari sed divina essentia. Item tercio modo hoc nomen "caput" dicitur de Christo methaphorice, in quantum est homo, hac scilicet methaphora, quia sicut in capite sunt omnes sensus, et est eiusdem nature cum corpore, ita in Christo sunt omnes sensus spirituales et est eiusdem nature cum corpore, scilicet cum Ecclesia; et secundum hoc habet methaphorice membra, scilicet fideles, et supponit secundum hoc istud nomen "caput" Christum; unde per hunc terminum "hoc caput" potest Christus demonstrari.

Item Deus Pater est capud Christi, etiam secundum quod Christus est Deus, sicut dicit G[losa] super illum locum Prime ad Chorinthios: Volo vos scire quod omnis viri capud Christus est, caput autem mulieris vir, caput

10. alio modo om. MF.—11. in illis om. M.—12. in om. F.—13. divinam essentiam F.—14. tercio modo om. F.—15. membra scilicet fideles et supponit secundum hoc istud nomen caput Christum unde per hunc terminum ad P.—16. quia om. 17. etiam ad M.—18. ita usque corpore om. P.