The Questiones of Cardinal Stephen Langton (III)
by George Lacombe, Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 2 · April–June 1930
p. 135
ticipium et secundum hoc nichil copulat; vel potest esse nomen et secundum hoc copulat, et secundum hoc sicut Christus non fuit capud antequam esset homo, ita non fuit predestinatus. Ergo Abel fuit antequam Christus secundum quod homo esset capud, et ita membrum precessit capud, sicut in partu quandoque prius apparent membra quam capud. Sed cum adhuc hec sit vera: Filius Dei est capud Abel, et oporteat quod Filius sit homo, sumpto hoc nomine "capud" secundum quod dicitur de Christo secundum quod homo, quare non oporteat similiter quod Abel sit? Ideo scilicet quia capud et membra sunt correlativa, unde oportet quod hoc nomen "capud" supponat aliquid, et copulet suum accidens respectu corporis sui scilicet Ecclesie; et sicut ad hoc quod capud humanum sit, oportet quod corpus eius sit, et ideo (sic) tamen quod omnia membra corporis, ita et de capite et corpore spirituali; non enim [oportet] quod omnia membra corporalis (sic) spiritualis sint. Dicitur autem Christus secundum quod homo capud Abel quia scilicet per fidem humanitatis quam Abel habuit est salvatus.
Item Christus est capud sui, quia secundum quod Deus est capud sui hominis, ergo est capud suum, ergo est suum membrum;
dum hoc nichil copulat, vel potest esse nomen, et secundum hoc copulat, et secundum hoc sicut Christus non fuit caput antequam esset homo, sic nec predestinatus. Fuit ergo Abel antequam Christus secundum quod homo esset capud, et ita membrum precessit caput, sicut in partu quandoque prius apparent membra quam caput. Sed cum ad hoc quod hec sit vera: "Filius Dei est caput Abel" oporteat quod Filius Dei sit homo sumpto hoc nomine "caput" secundum quod dicitur de Christo homine, quare non similiter oportet quod Abel sit? Ideo scilicet quia caput et corpus sunt correlativa. Unde oportet quod hoc nomen "caput" aliquid supponat, et copulet suum accidens respectu corporis sui scilicet Ecclesie; et sicut ad hoc quod caput humanum sit oportet quod corpus eius sit, non quod omnia membra corporis, ita et de capite et corpore spirituali; non enim oportet quod omnia membra corporis spiritualis sint. Dicitur autem Christus secundum quod homo caput Abel ideo quia per fidem humanitatis quam Abel habuit est salvatus.
Item Christus est caput sui, quia secundum quod Deus est caput sui hominis, ergo est caput sui, ergo est caput suum, ergo est
23. aliquid ad. M.—24. non om. F.—25. sive P.—26. tamen ad. M.—27. tamen M.—28. corpus eius usque quod om. F.—29. quia om. M.