The Questiones of Cardinal Stephen Langton (III)

by George Lacombe, Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 2 · April–June 1930

p. 134

autem Christi Deus. Ibi dicit Glosa: Capud Christi Deus Pater, quia ab ipso genitus est. Dignum est ergo, ut Filii capud Pater dicatur quia genitor eius est. Item secundum hoc quod Christus fuit capud universo populo omnium sanctorum, sicut dicit Glosa super Epistolam ad Colocenses, ergo secundum hoc fuit capud ipsius Abel quando Abel erat.

Sed post fuit quando non erat, ergo membrum precessit capud. Item videtur, quod sicut Christus fuit predestinatus antequam esset homo, tantum hoc nomen "homo predestinatus" dicitur de Christo secundum quod homo. Sic hoc nomen "capud".

Ita videtur, quod Christus fuerit capud Abel quando Abel erat, non tamen Christus erat tunc homo.

Sed non est simile, quia hec dictio "predestinatus" ratione huius dictionis "pre" notat quandam precessionem. Preterea hec dictio "predestinatus" potest esse par-

vero Christi Deus. Ibi enim dicit G[losa]: Caput Christi est Deus Pater, quia ab ipso genitus est. Dignum ergo est ut Filii caput Pater dicatur, quasi genitor eius. Sed cum Christus secundum quod homo fuerit caput universo populo omnium sanctorum, sicut hic dicit G[losa], ergo secundum quod homo fuit caput ipsius Abel; ergo quando Abel erat, aut quando non erat. Si quando Abel erat, simus in illo tempore: Filius Dei secundum quod homo est caput Abel, ergo Filius Dei est homo, quia hoc nomen "caput" presentialiter predicat aliquid creatum de Filio Dei. Ergo secundum hanc significationem, si Filius Dei est caput, ipse est homo, sed non est homo, ergo nec caput. Si vero Christus non fuit caput Abel quando Abel erat, sed post, ergo membrum precessit caput.

Item videtur quod Christus fuit caput Abel quando Abel erat, non tamen tunc homo, sicut tunc erat predestinatus, non tamen homo. Et tamen hec dictio "predestinatus" dicitur de Christo secundum quod est homo, sicut hoc nomen "caput"; sed non est simile, quia hec dictio "predestinatus" ratione huius prepositionis "pre" notat quandam precessionem. Preterea hec dictio "predestinatus" potest esse participium, et secun-

19. sed P.—20. non M, non est F.—21. si vero usque caput om. F.—22. dicitur usque predestinatus om. F.