The Questiones of Cardinal Stephen Langton (III)
by George Lacombe, Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 2 · April–June 1930
p. 137
brum Ecclesie, unde illud: Vos estis membrum de membro. Et secundum hoc Christus secundum quod homo non est capud huius corporis sed tantum membrum.
Item omne sacramentum in quantum sacramentum est minus dignum eo cuius est sacramentum. Sed corpus Christi, quod traxit de Beata Virgine, est sacramentum unitatis Ecclesie, ergo est minus dignum. Christus ergo, secundum quod homo est minus dignus quam unitas Ecclesie. Contra: Unitas Ecclesie est digna eque, sic de illa unitate, ergo dignitas est eque digna Christo.
Si Christus est minus dignus unitate Ecclesie, ergo est minus se ipso dignus.
Solutio: Revera corpus Christi est minus [dignum] unitate Ecclesie quia est sacramentum illius.
Non tamen Christus est minus dignus secundum quod homo unitate Ecclesie, quia non est sacramentum illius, sed corpus quod traxit de Virgine, quia sicut illud corpus est ex purissimis membris, ita unitas Ecclesie constat ex puris fidelibus.
Item Christus secundum quod homo est mediator, et tamen non posset esse mediator nisi Deus.
brum Ecclesie; unde illud: Vos estis membra de membro. Sed huius corporis non est Christus secundum quod homo caput sed membrum tantum.
Item omne sacramentum, in quantum est sacramentum, est minus dignum eo cuius sacramentum est. Sed corpus Christi, quod traxit de Virgine, est sacramentum unitatis Ecclesie, ergo est minus dignum, ergo Christus secundum quod homo est minus dignus quam unitas Ecclesie. Contra: Unitas Ecclesie est tam digna quam dignus est aliquis de unitate; sed Christus est de unitate Ecclesie, ergo unitas Ecclesie est tam digna quam dignus est Christus secundum quod homo. Si ergo Christus est minus dignus quam unitas Ecclesie, est minus dignus se ipso. Solutio: Revera omne secramentum in quantum est sacramentum est minus dignum eo cuius est sacramentum. Unde corpus Christi, quod traxit de Virgine, est minus dignum quam unitas Ecclesie. Non tamen Christus secundum quod homo est minus dignus, quia Christus non est sacramentum unitatis Ecclesie, sed corpus quod traxit de Virgine; quia sicut illud corpus est ex purissimis membris, sic unitas Ecclesie, scilicet ipsa Ecclesia, est ex puris fidelibus.
Item Christus secundum quod homo est mediator, et tamen non posset esse mediator nisi esset
36. converso F.—37. ergo F.—38. ita M.—39. immediator P.