The Questiones of Cardinal Stephen Langton (III)
by George Lacombe, Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 2 · April–June 1930
p. 138
Videtur ergo, quod hoc nomen "mediator" consignificat divinitatem, sicut hoc nomen "missus" vel "similis" signando divinam essentiam connotat notionem.
Item impossibile est quod hoc verbum "creat" copulat divinam essentiam, nec dicatur in aliqua significatione de Filio quam de Patre, quia impossibile est quod copulando divinam essentiam consignificat circumstanciam temporalem, quia consignificationem velle daret (sic) intelligi circa essentiam.
Eadem ratione si hoc nomen "mediator" consignificet divinitatem, dabit eam intelligi circa humanitatem principaliter significatam per hunc terminum "mediator". Sed non convenit nec convenire potest ei. Ergo impossibile quod eam vere significet hoc nomen "mediator", sicut impossibile est quod nomen principaliter copulans divinam essentiam, sicut hoc nomen "incarnatus", vere consignificet aliquid creatum.
Quid ergo preter principalem consignificabit hoc nomen "mediator"? Dicimus quod hoc nomen consignificans principaliter divinam essentiam unde (sic) potest signare aliquid creatum, sed non effectum, non signando illud causa (sic) principale signatum, ut hoc
Deus. Videtur ergo quod hoc nomen "mediator" consignificet deitatem, sicut hoc nomen "missus" vel "similis" signando divinam essentiam connotat notionem.
Contra: Impossibile est quod hoc verbum "creat" copulando divinam essentiam dicatur vere de Filio in alia significatione quam de Patre, quia impossibile est quod copulando divinam essentiam consignificet circumstanciam temporalem, quia consignificatione vellet dare intelligi circa illam naturam eui fit copulatio. Eadem ratione si hoc nomen "mediator" consignificet deitatem, dabit eam intelligi circa humanitatem Christi principaliter significatam per hoc nomen "mediator". Sed non convenit, nec convenire potest ei. Ergo impossibile est quod significet eam vere hoc nomen "mediator", sicut impossibile est quod nomen principaliter copulans sive significans divinam essentiam, ut hoc nomen "incarnatus", consignificet aliquid creatum.
Quid ergo dat preter principalem significationem intelligi hoc nomen "mediator"? Ad hoc dicimus quod nomen significans vel copulans principaliter divinam essentiam bene potest connotare aliquid creatum, sed ut effectum, non ut consignificatum circa prin-
40. mediator et tamen usque nomen om. M.—41. deitatem om. F.—42. significando F.—43. copulando usque quod om. M.—44. consignificationem P.—45. circa usque intelligi om. F.—46. principaliter om. MF.