The Questiones of Cardinal Stephen Langton (III)
by George Lacombe, Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 2 · April–June 1930
p. 140
Item tu dicis quod hoc nomen "incarnatus" dicitur de Christo in quantum est Deus, et tamen non potest incarnari nisi sit homo. Quare non dicis similiter quod hoc nomen "mediator" dicitur de Christo in quantum est Deus, tamen non potest esse mediator nisi sit homo? Vel si dicis quod est mediator in quantum homo, et tamen oportet quod sit Deus.
Dicimus quod non est in manifesto. Nam hoc nomen "incarnatus" notat quod ille incarnatus fuerit priusquam incarnaretur, non potest dici quod secundum quod homo sit incarnatus.
Econtrario hoc nomen "mediator" notat quod aliquid sit factum in mediatore per quod factus sit mediator. Sed cum nichil factum sit in Christo in quantum est Deus, oportet quod in quantum est homo factum sit in eo.
Item cum dicitur: Filius Dei assumpsit hominem, exponitur: id est humanam naturam. Nec insultent aliqui huic expositioni.
Item tu dicis quod hoc nomen "incarnatus" dicitur de Christo in quantum est Deus, et tamen non potest incarnari nisi sit homo. Quare non similiter dicis de hoc nomine "mediator" scilicet quod dicatur de Christo in quantum est Deus et tamen non possit esse mediator nisi homo? Vel si dicis quod est mediator in quantum est homo, et tamen oportet quod sit Deus, quare non similiter dicis quod est incarnatus secundum quod homo et tamen oportuit quod esset Deus?
Dicimus quod ratio est in manifesto. Nam hec dictio "incarnatus" notat quod ille qui est incarnatus fuerit antequam incarnaretur. Unde cum Christus secundum quod homo non fuerit antequam incarnaretur, non potest dici quod Christus secundum quod homo sit incarnatus.
Econtrario hoc nomen "mediator" dat intelligi quod aliquid sit factum in mediatore, ratione cuius dicitur mediator. Sed cum nichil sit factum in Christo in quantum est Deus, oportet quod in quantum est homo aliquid factum sit in eo.
Item cum dicitur: Filius Dei assumpsit hominem, ita exponitur: id est humanam naturam.
53. nec usque Deus om. F.—54. dicat F.—55. sit M.—56. quod om. P.—57. fuerit antequam incarnaretur om. F.—58. Christus om. PF.—59. in Christo om. M.—60. sit P.—61. aliquid usque naturam om. F.