The Questiones of Cardinal Stephen Langton (III)

by George Lacombe, Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 2 · April–June 1930

p. 139

nomen "misericors" connotat effectum in creatura et dicitur de Deo. Sed impossibile est quod hoc nomen [dictum de] Deo secundum dignitatem consignificat aliquam proprietatem creatam. Unde dictum

de Deo, nec hoc nomen "incarnatum" connotat aliquam proprietatem creatam. Connotat tamen quod hoc nomen quod est incarnatum sit homo. Similiter hoc nomen "mediator" quod dicitur de Christo secundum quod homo, non potest dare intelligi divinitatem secundum principale signatum; connotat tamen quod ille qui est mediator est Deus. Similiter hoc nomen "redemptor" et hoc nomen "iudex", prout dicitur de Christo secundum quod homo. Unde quidam dicunt quod insinuatur hoc nomen "res" prout dicitur de Deo tantum, et hoc nomen "rationale" prout copulat tantum rationalitatem creatam, non potest substantivari, ut dicatur: "Christus est rationale", quia copulatio (copulationi) repugnat suppositioni. Et secundum hoc dicitur de Christo in quantum est Deus, nec est secundum quod homo, et secundum hoc argumentatio non valet: "Christus est res rationabilis, ergo est rationabile".

cipale signatum, ut hoc nomen "misericors" quod dictum de Deo connotat effectum in creatura. Sed impossibile est quod nomen dictum de Deo secundum deitatem consignificet aliquam proprietatem creatam, unde hoc nomen "Deus" dictum de Deo non potest consignificare vere unitatem creatam, cum hoc nomen "incarnatum" aliquam proprietatem creatam. Connotat tamen quod illud quod est incarnatum sit homo. Similiter hoc nomen "mediator," quod dicitur de Christo in quantum est homo, non potest consignificare, id est circa principale signatum dare intelligi deitatem; connotat tamen quod ille qui est mediator sit Deus. Similiter hoc nomen "redemptor" et hoc nomen "iudex", prout dicuntur de Christo in quantum est homo. Unde dicunt etiam quidam quod si sumatur hoc nomen "res" secundum quod dicitur tantum de Deo, et hoc nomen "rationale" prout copulat tantum rationalitatem creatam, non potest substantivari ut dicatur: "Christus est rationale", quia copulatio repugnaret suppositioni, et secundum hoc non diceretur de Christo in quantum est Deus nec in quantum est homo. Sed oportet ut stent huic argumentationi: "Christus est res rationalis, ergo est rationale".

47. significatum F. circa principalem significationem M.—48. connotat usque Deo om. F.—49. unde usque creatam om. P.—50. quod om. F.—51. significatum MF.—52. substantiari M.