The Questiones of Cardinal Stephen Langton (III)

by George Lacombe, Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 2 · April–June 1930

p. 142

Dicit enim Apostolus: Scio quod manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum. Ergo sciebat se permanere, et sciebat illud esse bonum; ergo sciebat Deum velle illud, ergo tenebatur velle quod sciebat Deum velle, ergo tenebatur illud desiderare, non ergo habere in patientia tantum.

Dicimus quod sciebat certitudine spei, non scientie sive rei, permanere se et esse etc. . . . f. 183 . Sed propter hoc non pene (sic) solvitur quia sciebat se permanere esse bonum et utrum (sic), et stricte sciebat Deum velle omne bonum et approbare omne verum. Ergo sciebat Deum velle se permanere, ergo tenebatur id velle, ergo et desiderare, et ita erat tantum necessitatis. Dicimus quod tenebatur velle sed non desiderare, quam velle. Unde in fine Canticorum: Surge dilecte mi; super hoc dicit Glosa: Nemo optat fugere illum quem diligit, sed memor sue infirmitatis, iustitie divine consentit. Multum (sic) idem (sic) quod scit Deum velle, non tamen desiderat vel optat.

Item constat quod nemini possit revelari quod sit reprobus. Sed

Hoc confidens scio: manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum. Ergo sciebat se permanere, et sciebat illud esse bonum; ergo sciebat Deum velle illud; ergo tenebatur velle quod Deum velle sciebat, ergo tenebatur illud desiderare, non ergo habere in patientia tantum.

Ad hoc dicimus quod sciebat certitudine spei, non scientie sive rei, se permanere. Sed non propter hoc plene solvitur, quia sciebat se permanere esse bonum et verum, et sciebat stricte Deum velle omne bonum, et approbare omne verum. Ergo sciebat stricte Deum velle se permanere, ergo tenebatur idem velle, ergo et desiderare, et ita non erat tantum necessitatis. Dicimus quod revera tenebatur velle se permanere cum sciret Deum velle idem. Non tamen tenebatur illud desiderare stricte, quia longe plus est desiderare quam velle. Unde in fine Canticorum super illud: Fuge dilecte mi, dicit Glosa: Nemo optat fugere illum quem diligit; sed memor sue infirmitatis divine iusticie consentit. Sed si consentit, vult id quod scit velle divinam iusticiam, non tamen desiderat vel optat.

Item esto quod huic iusto sit revelatum quod sit reprobus, sive

From here till the end of the passage the text is not found in the Florence MS, at least not in place. Note that the parallel texts from the questio are found only after an interval.