The Questiones of Cardinal Stephen Langton (III)

by George Lacombe, Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 2 · April–June 1930

p. 143

pono ita quod isti duo sint reprobi; iste debet non optare sibi vitam eternam, quia scit Deum velle ut nunquam habeat, et tenetur optare sibi vitam eternam propter ordinem caritatis; et ita tenetur ad duo contraria. Quod concedimus. Sed hec falsa: Non debet optare vitam eternam, quia eius contradictoria est vera, et ita patet per impossibile, quia etiam secundum hoc magis tenetur diligere proximum quam se, cum illi debeat optare vitam eternam. . . .

hoc sit possibile sive non. Iste tenetur non optare sibi vitam eternam, quia scit Deum velle ut nunquam habeat vitam eternam; ergo tenetur velle quod scit Deum velle, alioquin distortum haberet cor; ergo tenetur velle quod nunquam habeat vitam eternam, ergo tenetur non optare sibi salutem sive gloriam. Sed cuilibet proximo tenetur optare salutem, ergo diligit, et tenetur magis diligere proximum quam se ipsum, ergo non habet ordinatam caritatem, ergo non habet caritatem, quia omnis caritas est ordinata; unde si haberet caritatem, illa esset ordinata, et ita sequitur contradictio. Unde dicendum quod propositio est impossibilis; non enim alicui potest propria dampnatio revelari. Admissa tamen propositione, dicendum quod debet sibi optare vitam eternam ratione ordinis caritatis; et debet sibi non optare vitam eternam, cum sciat Deum hoc velle; et ita ratione impossibilis propositionis perplexus est ad duo contraria. Sed hec est falsa: Non debet sibi optare vitam eternam.

f. 182 .

Ideo determinans qualiter intelligendum sit quod dixit: Scio, adiunxit: confidens etc. Non ergo sciebat scientia, sed sciebat (sic), Deum velle illud quod ipse spera-

f. 373 .

Unde Apostolus determinans qualiter intelligendum esset quod dixit: Scio, adiunxit: confidens. Non ergo sciebat scientia, sed spe, Deum velle illud quod ipse spera-

4. Sed non propter hoc plene solvitur usque eternam om. F.—5. Apostolus om. F.