The Questiones of Cardinal Stephen Langton (III)

by George Lacombe, Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 2 · April–June 1930

p. 149

non propter Sponsum, et hoc quidem malum.

Item cum Apostolus dicit se desiderare dissolvi et esse cum Christo, aut intelligit disiunctim hanc vocem scilicet dissolvi et esse cum Christo aut coniunctim. Si divisim, ut desideret simpliciter dissolvi, ergo falsum est quod subiunxit illud esse (est) multo melius; dissolvi enim convenit bonis et malis, nec est meritorium, sed manere in carne propter fratrum utilitatem convenit tantum bonis; si non (sic) coniunctim, ut desideraret dissolvi et esse cum Christo, sed illud teneretur desiderare tam(quam) perfectus quam perfectionis (sic);

qui pacienter [vivunt] et delectabiliter moriuntur, quod dicit Glosa esse illud quod Paulus || desideravit.

Dicimus quod Apostolus de premio tantam habuit securitatem quod simpliciter desideravit dissolvi. Quod sequitur: Multo magis melius, non respicit illud scilicet dissolvi scilicet (sic) adiunctum scilicet esse cum Christo. . . .

et hoc similiter bonum; vel potest desiderare dissolvi et propter tedium huius vite tollendum, et non propter Sponsum, et hoc quidem est malum.

Item cum Apostolus dicit se habere desiderium dissolvi et esse cum Christo, aut intelligit coniunctim hanc vocem scilicet dissolvi et esse cum Christo, aut divisim. Si divisim, ut scilicet desideraret simpliciter dissolvi, ergo falsum dixit cum subiunxit illud esse multo magis melius; dissolvi enim convenit et bonis et malis, nec est meritorium, sed manere in carne propter fratres convenit tantum bonis; si vero coniunctim, ut scilicet desideraret istud dissolvi et esse cum Christo, sed istud tenetur desiderare tam perfectus quam imperfectus; aliter enim non haberet caritatem. Ergo pro nichilo distinguit duo genera hominum, scilicet imperfectos, qui habent vitam in desiderio et mortem in patientia, et perfectos, qui patienter vivunt et delectabiliter moriuntur, quorum dicit Glosa esse illud quod Paulus desideravit.

Ad hoc dicimus quod simpliciter desideravit Apostolus dissolvi; tantam enim habebat de premio securitatem quod simpliciter desideravit dissolvi. Et quod sequitur: Multo magis melius non respicit istud scilicet dissolvi, sed illud quod est ei adiunctum scilicet esse cum Christo.

23. dissolvi om. P.