The Questiones of Cardinal Stephen Langton (III)
by George Lacombe, Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 2 · April–June 1930
p. 148
liquo] haberet spei tantum securitatem. Ergo cum primum erat securius, ergo multo magis erat eligendum. Unde non est simile de hiis duobus esse iustum et esse predestinatum, quia ultimum est securius, primum vero melius et maius; sed dissolvi et esse cum Christo est securius et melius et maius, nam ad omne premium, quantumcumque sit, sequitur dissolvi et esse cum Christo. Si vero queris utrum magis eligendum sit cito dissolvi et esse cum Christo cum minori premio, aut diu manere propter duplum vel maius premium, dicimus quod istud relinquendum est viris qui sunt sane estimationis.
Nam sicut Ysaias bene optulit se dicendo: Ecce ego, mitte me, Domine, et Ieremias bene recusavit dicens: A, a, a, Domine Deus, nescio loqui, quia puer ego sum; et sicut quidam bene cotidie accedit at eucharistiam non vituperio, sic potest esse quod homo bene desideret cito dissolvi et esse cum Christo, et tamen propter emplexum Sponsi, quod est bonum, et potest licite desiderare manere in carne propter maius premium et propter fratres, et hoc similiter bonum, vel potest desiderare dissolvi et esse cum Christo propter tedium huius vite tollendum, et
reliquo non nisi securitatem spei. Cum ergo dissolvi etc esset et melius et securius quam reliquum, multo potius erat desiderandum. Unde non est penitus [simile] de hiis duobus, scilicet esse iustum, et esse predestinatum, nam esse predestinatum est securius, sed reliquum est melius et maius, scilicet dissolvi et esse cum Christo erat securius et melius sive maius; nam ad omne premium, quantumcumque sit, sequitur dissolvi et esse cum Christo. Si vero queris utrum magis sit eligendum dissolvi cito et esse cum Christo cum minori premio, an diu manere propter duplo vel triplo maius premium, dicimus quod istud est relinquendum iudicio sane existimationis; nam sicut Ysaias bene se optulit dicendo: Ecce ego, mitte me; et Ieremias bene recusavit dicens: A, a, a, Domine Deus, nescio loqui, quia puer ego sum; et sicut quidam bene cotidie accedit ad eucharistiam, et alius raro bene accedit, timendo cotidie accedere ad tantum sacramentum, propter quod Augustinus dicit: Cotidie accedere ad eucharistiam nec laudo nec vitupero; sic potest esse quod homo desideret bene dissolvi cito etc, propter amplexus Sponsi quod est bonum, et potest licite desiderare manere in carne propter fratres, et propter maius premium,
17. haberet usque etc. om. F.—18. sive maius om. F.—19. cito om. P.—20. ecce ad. F.—21. Cotidie om. P.—22. cito om. P.