The Questiones of Cardinal Stephen Langton (III)

by George Lacombe, Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 2 · April–June 1930

p. 151

Verbi gratia: Stimulus carnis Paulo non erat peccatum secundum quod dolor lateris appellatur. Stimulum similiter removeri non esset ei peccatum. Sed stimulo remoto humilitas [recederet], cuius custos stimulus carnis erat; non ergo debuit optare stimulum amoveri, licet sciret quod esset ei corporaliter ad bonum. Similiter aliquis pauper scit se predestinatum, quem divitie facerent cadere; non ergo debet optare divitias, quas scit non esse peccatum et ei(s) cooperari debet ad bonum. Sed bene concedimus quod omnis qui scit se esse predestinatum debet optare omne illud illud quod scit non esse peccatum et cooperari ad bonum sed (sic) peccato.

MS Bibl. nat. lat. 14556.

(Langton's Questiones) f. 236 . De Suffragiis.

Duplex est opinio de suffragiis Ecclesie. Quidam dicunt quod prosunt dampnatis, quidam quod non. Quod autem prosint ostenditur, quia dicit Augustinus: Cum sacrificia altaris pro omnibus baptizatis offerantur, pro valde bonis ad gratiarum actionem, pro non valde malis ad alleviationem, pro valde malis sunt qualescumque vivorum consolationes. Ergo prosunt omnibus baptizatis, quia Ec-

dam que, licet non sint peccata, tamen sine casu mortali non cooperantur ad bonum. Verbi gratia: Stimulus carnis Paulo non erat peccatum, secundum quod stimulus dolor lateris appellatur. Similiter stimulum removeri non esset ei peccatum. Sed quia stimulo amoto humilitas recederet, cuius custos stimulus erat, non debuit optare stimulum removeri, licet sciret quod cooperetur ei ad bonum. Similiter aliquis pauper scit se esse predestinatum quem divitie facerent cadere; non ergo debet optare divitias quas [scit] non esse peccatum et cooperari ad bonum. Sed bene concedimus quod omnis qui scit se esse predestinatum debet optare omne illud quod scit non esse peccatum et cooperari ad bonum sine peccato.

MS Bibl. nat. lat. 14443.

(Langton's Commentary on the Lombard's Magna Glosatura)