The Questiones of Cardinal Stephen Langton (III)

by George Lacombe, Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 2 · April–June 1930

p. 152

clesia non oraret pro omnibus nisi crederet quod prodesset.

Item Prudencius:

"Sunt et spiritibus sepe nocentibus penarum celebres sub Stige ferie,

Ea nocte sacra qua Dominus rediit a Stangno Acherontis".

Ergo in inferno non est continua pena.

Dicimus quod non prosunt dampnatis, sed illis solis qui sunt in purgatorio.

Ad auctoritatem Augustini dicimus quod "omnibus" ponitur pro quibuscumque infinite, id est: pro istis vel pro istis; sicut est: Mulier accedens ad omne pecus, id est ad quodcumque, id est ad hoc vel ad illud; ita exponitur in Levitico.

Ad aliam dicimus: Quod Prudencius dicit, et forte ita verum est, quod maligni spiritus cessant ea nocte, hoc est in sabbato, a vexatione animarum exteriori. Tamen aliam habent ibi penam; remanet enim vermis conscientie in eis, que est gravissima pena, et ita non habent requiem nec prosunt eis suffragia Ecclesie.

Item posito quod isti duo decedant in paribus culpis et parem circumstanciam secum deferant, et

f. 329 line 33. Item Prudencius:

"Sunt et spiritibus sepe nocentibus sub Stige ferie,

Ea nocte sacra qua redit Dominus de penis Acheronticis".

Sed feria idem est quod requies, et ita nocte sequente sabbatum requiescunt.

Dicimus quod falsa, sive requies non dicitur ibi quies a pena, sed cessatio a temptatione. . . .

f. 328 , line 46. Quod vero dictum est: "pro baptizatis omnibus offeruntur", exponimus sic: "pro omnibus baptizatis" id est pro quibuscumque baptizatis, sicut in Lege dicitur: Mulier que accesserit ad omne pecus, id est ad quodcumque pecus. . . .

The MS Laurentian Plut. XI d. 6, f. 43 does not contain the following passages; but it contains long pieces as found in the MS 14443 but in a different order.