The Questiones of Cardinal Stephen Langton (III)

by George Lacombe, Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 2 · April–June 1930

p. 157

debetur ei. Sed concedo hanc: Meruit liberationem; et hec falsa: Meruit accelerationem premii, et hec similiter: Meruit liberationem velociorem, quia iste terminus “velocior liberatio” equivalet huic “relaxatio”, et idem datur intelligere per unum quod per alium; similiter per hunc “accelerationem”. Et hec argumentatio non valet: Meruit ut si fierent pro eo orationes, ei fieret relaxatio, nec unquam debetur ei relaxatio; et quando etiam facte sunt orationes pro eo, est hec falsa: Hec relaxatio debetur isti, quia nunquam meruit; sed hec vera: Hec relaxatio debetur Ecclesie que meruit pro isto.

Sed tamen quidam concedunt hanc: Hec relaxatio debetur isti quando scilicet funt orationes, quia tunc extat condicio, scilicet quod si fiant pro eo orationes quod ei fiat relaxatio. Sicut si comeneris mecum, quod dabis michi X, si venio ad Sanctum Dyonisium, non debebis michi quousque exstet conditio, quousque fuerim apud Sanctum Dyonisium.

Magister negat hanc super hoc: Debetur relaxatio. Sed hanc concedit: Meruit liberationem, quia ab hoc merito non potest defraudari.

Ad sequens dicimus quod secundum quantitatem suffragii prodest isti; et omnibus equaliter prodesse generale suffragium, ut

nomine relaxationis notatur quod maior pena ei debeatur. Sed concedimus quod meruit liberationem; et hec falsa: Meruit accelerationem premii vel ciciorem liberationem, quia iste terminus “cicior liberatio” equivalet huic “relaxatio”. Nec valet hec argumentatio: Meruit ut, si fierent suffragia, fieret ei relaxatio, et meruit primum ergo ultimum. Nunquam enim debita fuit ei relaxatio, nec etiam quando suffragia funt pro eo, quia nec tunc meretur nec ante. Sed relaxatio debetur Ecclesie que meretur isti.

Quidam tamen concedunt quod relaxatio debetur huic quando suffragia funt pro eo, quia tunc exstat condicio, scilicet quod si fiant pro eo, fiat ei relaxatio. Sicut si veneris mecum dabo tibi C, non debeo donec exstet condicio.

Sed Magister semper negat hanc: Huic debetur relaxatio. Sed hanc simpliciter concedit: Meruit liberationem, quia ab hoc merito non potest fraudari. . . .