The Questiones of Cardinal Stephen Langton (III)

by George Lacombe, Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 2 · April–June 1930

p. 156

ita quod ille qui habuit minorem caritatem maius opus fecit; isti ergo magis proderunt suffragia, et ita minus in bono magis proderunt. Item posito quod isti duo paria opera fecerunt, et in paribus caritatibus, sed cum pluribus circumstanciis unus decedet quam reliquus, equaliter ergo proderunt istis.

Contra: Plus tolletur de pena uni quam alii, ergo non equaliter.

Item iniunctum est isti ut ieiunet VI feria in penitentia, et iste ieiunet, et non intendit ieiunare pro penitentia iniuncta; non est absolutus nec prodest ei quantum ad hoc. Eodem modo cum iste faciat suffragium pro patre et non intendat pro aliis nichil prodest aliis. Econtrario fit cum generale; sic prodest omnibus fidelibus defunctis.

Responsio ad primum: Dico quod iste non meruit ut ei prosint orationes, quia possibile est quod non fiant pro ipso.

Sed sicut Augustinus ait, meruit quod ei possint prodesse. Sed concedenda, large accepto hoc verbo "meruit", id est dignum se exhibuit. Non tamen meruit relaxationem, quia hoc nomen "relaxatio" inportat quod maior pena

sed ille qui minorem habuit caritatem maiora et plura fecit opera, et paria criminabilia fecerunt, et paria pro eis fiunt suffragia; illi ergo qui minorem habuit caritatem et maiora et plura opera, magis proderunt suffragia, et ita minus bono magis proderunt. Preterea si paria, et in caritatibus paribus fecerunt opera, sed tamen pluribus vel maioribus cremabilibus (sic) decedat unus quam reliquus, equaliter proderunt illis suffragia.

Contra: Plus tollent de pena uni quam alteri, ergo non equaliter. . . .

f. 329 , line 5. Si iniuncta est alicui hec penitentia ut VI feria ieiunet, et ipse ieiunet aliqua tali feria ita tamen quod non intendat ieiunare pro penitentia iniuncta, non est absolutus per illud ieiunium, nec prodest ei, quantum ad faciendum penitentiam iniunctam. Eadem ratione cum iste faciat specialia suffragia pro patre et non intendat pro aliis non prosunt eis.

f. 329 , line 28. Sed, ut dicit Augustinus, meruit ut ei possent prodesse. Sed concedatur, large accepto verbo, quod meruit, id est dignum se exhibuit, non tamen meruit relaxationem, ut dicitur, quia (hoc nomen "relaxatio")