Zur Lehre von der Gotteserkenntnis in der Frühscholastik
by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 3 · July–September 1930
p. 264
[Am Rand: Ambr.] Notitia Dei manifesta est ex fabrica mundi. Ut enim Deus, qui natura invisibilis est, possit sciri, opus factum ab eo est, quod opificem visibilitate sua manifestaret, ut per certum incertum possit sciri. [Am Rand Origenes] Quia quod notum est Dei, id est quod cognosci de Deo potest per coniecturam creature, verbi gratia quod sit et quod iustus sit et omnipotens (?). Ostendens esse aliquid Dei, quod notum sit, et aliquid, quod ignotum sit. Ignotum autem Dei intelligendum est ratio substantie eius vel nature, cuiusque sit proprietas, puto quia non solum nos homines, sed et omnem lateat creaturam.
[Am Rand: Ambrosius: Deus enim illis manifestavit, id est manifestavit se, dum opus fecit, per quod possit cognosci.
'Invisibilia enim' et reliqua. Hoc est mysteria obscura sue proprie virtutis.
[Am Rand: Origenes] Sciendum est, quod hic invisibilia, que nominat, de creaturis spiritualibus dicit. Ideoque addidit: sempiterna quoque virtus eius et divinitas. Virtus est, qua instituit que non erant, quaque omnia regit. Divinitas est, qua replet universa.
[Am Rand: Pelagius] Non magnificaverunt, quia nec dignum honorem Deo dederunt aut gratias egerunt pro eo, quod tales facti sunt, ut Deum possint agnoscere, si vellent.
Gilbert de la Porrée: Unde etiam ira Dei, quia 'quod notum est Dei', id est quod de Deo noscibile est—quod ideo determinat, quia multa sunt, que de Deo per naturam sciri non possunt—'manifestum est', non dico illis, sed 'in illis', quia nobiles philosophi per naturalem rationem quesierunt et omnium rerum specie tamquam voce sibi respondente ex arte artificem cognoverunt. Nec defuit divinum auxilium, sine quo ratio nichil cognosceret. 'Deus enim manifestavit' vel revelavit
Cod. Bamberg. Bibl. 127 fol. 6.