Zur Lehre von der Gotteserkenntnis in der Frühscholastik
by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 3 · July–September 1930
p. 265
illis in operum suorum specie demonstrans se. Quod, quasi quisquis quereret, unde illi cognoscere potuerunt, quibus Deus legem non dederat. . . . Sic igitur per ea que facta sunt summe illius Trinitatis, que Deus est, indicia gentiles philosophi habuerunt, ita 'ut sint inexcusabiles' de hoc, 'quia' scilicet cum per naturalem rationem 'cognovissent Deum' usque adeo, ut faterentur esse principium unum ex quo omnia, et eadem omnia esse facta per verbum. 'Non tamen' 'sicut Deum glorificaverunt' bene vivendo et colendo, 'aut non egerunt gratias', ut hanc cognitionem a Deo se accepisse cognoscerent, aut dicerent, sed quod erat a Deo sibi tribuentes et se, cum nichil sint, aliquid esse putantes'.
Radulph von Laon: 'Revelatur enim'. Hucusque blanditus est Romanis tam iudeis quam gentilibus. Modo convertit se ad alteros scilicet ad gentiles, et ignorantiam, qua se excusabant de preteritis malis, vertit eis potius in accusationem. Quia cum Deus dedisset naturalem rationem omnibus, qua possent cognoscere creatorem suum, si qui illorum non exercuerunt eam, per culpam suam fuerunt ignorantes, quam si exercuissent, possent esse sapientes. Si qui iterum fuerunt, qui eam exercerent, sicut aliqui philosophi ut Plato, Socrates, habuerunt vere magnam cognitionem de Deo, quam, quia putaverunt ex se ipsis habere nec egerunt gratias Deo, qui per gratiam suam ad tantam cognitionem eos promoverat, iuste Deus eis subtraxit gratiam suam, et per culpam suam facti sunt statim subtracta gratia ignorantes, quippe ratio sine gratia auxiliatrice procedere non posset. Et de istis, qui cognitionem habuerunt, sed per culpam amiserunt, aget in presenti, per quos intelligit et illos accusare, qui per culpam ignorantes fuerunt. . . .
'Hoc Dei (fol. 3v) quod notum est', id est quod de Deitate potest cognosci, est manifestum in illis ducatu rationis. Scilicet ipsam Divinitatis essentiam potuerunt cognoscere et hoc est in
Leipzig, Universitätsbibliothek, Cod. lat. 427 fol. 4.