Zur Lehre von der Gotteserkenntnis in der Frühscholastik
by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 3 · July–September 1930
p. 288
angelo est excellentior: solvunt supplendo: inferiores. Sed videtur, quod homo sit dignior creatura. . . .
Alio modo sic legitur: 'invisibilia conspiciuntur per ea que facta sunt a creatura mundi', id est a creatione mundi. 'Invisibilia' dicit pluraliter propter modos cognoscendi. 'Sempiterna' etc. Expositio est eius, quod dicit invisibilia. Vel per invisibilia intelligitur Pater, et hoc quia Pater a nullo, Filius et Spiritus Sanctus ab alio. Unde Pater quodammodo remotior a nobis, qui sumus ab alio. Propter quod magis attribuitur ei invisibilitas, virtus vero Filio, quia virtus est potentia perfecta. Sapientia vero facit potentiam esse in effectu, unde sapientia est virtus. Sapientia vero appropriatur Filio, quare et virtus. Divinitas vero Spiritui Sancto, secundum quod dicitur a Themistio, quod est curare vel fovere universa, quod est bonitatis.
ARTUR LANDGRAF.
The Catholic University of America.
Paris, Nationalbibliothek, Cod. lat. 15603 fol. 44.