Zur Lehre von der Gotteserkenntnis in der Frühscholastik

by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 3 · July–September 1930

p. 287

‘Quod notum est’, glossa: multa sunt, que de Deo per naturam non possunt sciri ut de mi<ni>sterio redemptionis.—Contra: tota species hominis corruit. Sed factus est homo ad fruendum Deum. Ergo necesse est hominem reformari et liberari, aliter creator non sequeretur finem operis sui, finem scilicet, ad quem fecit hominem. Et sic ex natura hominis intelligitur eius liberatio. Non sic autem in angelo. Non enim tota species angeli cecidit. Unde in angelis, qui permanserunt, consequitur Dominus finem totius sp[eci]ei. Species enim rationalis creature fit ad fruendum Deo simpliciter, non autem particularis creatura rationalis, nisi sub libertate arbitrii.

Responsio: Concedimus, quod ex casu universali hominis et fine, ad quem est homo, intelligitur liberatio hominis, non tamen a natura condita, sed a corrupta comparata ad finem, si tamen intelligatur liberatio, non tamen redemptio.

Queritur etiam, quare magis exemplificat de mi<ni>sterio redemptionis, quam de hoc articulo: Deus est trinus.

Responsio: ymago Trinitatis est in anima, sed non ymago redemptionis. Unde redemptio minus scibilis. Sed contra hoc est, quod dicit Augustinus, quod hoc ‘Deus est trinus et unus’ pertinet ad donum sapientie, redemptio autem ad donum scientie. Unde redemptio magis scibilis.

Responsio: hoc dicit Augustinus propter illa, que gessit Christus in corpore, que subiecta fuerunt sensui, non propter redemptionem id est vim redemptivam.

‘Manifestum est in illis, Deus enim manifestavit illis’, quia Deus adiuvit rationem, ut investigando creaturas veniret in cognitionem Dei ductu naturalis rationis. Unde sequitur: ‘Invisibilia enim Dei’. Hoc dupliciter construitur [fol. 44v], quia hec determinatio a creatura mundi potest respicere verbum conspiciuntur vel participium facta. Sic construe: ‘invisibilia Dei’ intellecta per ea, que facta sunt, conspiciuntur a creatura mundi, id est ab homine. Glossa: homo creatura mundi dicitur per excellentiam, quia excellit inter alias creaturas. Ergo