The Lombard's Commentary on Isaias and Other Fragments

by Beryl Smalley, George Lacombe in The New Scholasticism, Vol. 5, No. 2 · April–June 1931

p. 156

III.

A.

PROLOGUS MAGISTRI PETRI LONGOBARDI IN YSAIAM PROPHETAM.

Facies vectes de lignis sethim .v. ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi, et .v. alios in altero, et eiusdem numeri ad occidentalem plagem, ipsasque tabulas deaurabis, et fundes eis annulos aureos, per quos vectes tabulas contineant, quos operies laminis aureis. Quinque vectes qui tabulas in uno latere tabernaculi continent, sunt v libri legales, quorum munitione ecclesia ab omni impulsione sustinetur, que merito nomine tabernaculi censetur, quamdiu in presenti crebris exercetur laboribus, et ea a Domino peregrinante in terris militiam gerit. Tabernaculum enim proprie belligerantium est iam patria exultantium. Eiusdemque numeri vectes ad orientalem plagam sunt v prophetica volumina: Ysaias, Iheremias, Ezechiel, Daniel et liber XII Prophetarum. Isti quoque in altero latere eiusdem tabernaculi tabulas continent, quia doctrinam predicatorum in ecclesia stabili firmitate corroborant, et celestis sapientie claritate deaurant. Tunc enim tabule tabernaculi deaurate perfulgent, cum doctores in ecclesia sua dicta prophetice attestationis auctoritate confirmant, et tunc anuli in tabulis aureis fundunt, cum in predicatione celestis beatitudinis claritas nobis in perfectis promissa declaratur. In annulo enim aureo calestis beatudinis claritas signatur, in quo nec principium est nec finis. Tunc vero vectes per anulos aureos tabulas continent, cum libri legales et prophetici per promissionem regni celestis dulcia predicationis verba nobis reddunt. Sed vide quod vectes lignei laminis aureis operiri iubentur.

Red, in a contemporary hand.

This seems to be a paraphrase of Exodus xxxvi, 31-34.

Brussels 214 prophetis.