The Lombard's Commentary on Isaias and Other Fragments
by Beryl Smalley, George Lacombe in The New Scholasticism, Vol. 5, No. 2 · April–June 1931
p. 157
Vectes lignei sunt Lex et Prophete iuxta litteram intellecti, sed laminis aureis operiuntur cum verbum divine legis, que iuxta litteram forma videntur et ad confirmandam vitam fidelium, spiritualis intellectus euangelica claritate fulgidus inesse monstratur. Cum enim legimus diluvium impios delevisse, Noe cum suis servatum in archa esse et huiusmodi, patet quod Deus diligit iustitiam et odio habet iniquitatem, pios de temptatione eripit et impios iusta dampnatione punit. Talisque lectio instar imputribilium vectium, tabernaculum Domini continet, quia mentes fidelium ab incursu temptationum premunit. Sed vectes lignei laminis aureis vestiuntur, cum litteralis intelligentia misteriis plena esse ostenditur, et ideo legales institutiones et prophetarum eloquia sic sunt a nobis docenda, ut in eis exponendis non solum historie veritatem in littera, sed sanctiorem intelligentiam in spiritu requiramus. Inter omnia vero Legis veteris scripta excellit canticum Ysaie. Ipsa enim universa sacramenta Domini continet, predicans de virgine natum Emanuelem, et signa eius et mirabilia, mortuumque et sepultum, resurgentem ab infernis et saluatorem omnium annuntiat. Quid loquor de phisica, ethica. et theologia? quidquid sanctarum scripturarum, quiquid potest humana (lingua?) proferre mortalium sensus percipere, continetur in libro Ysaie. Unde ait ipse: "Erit nobis visio omnium, sicut verba libri signati" quem nesciens litteras, id est gentilis, legere non poterit, neque sciens litteras, id est Iudeus, qui scientiam litterarum iactat, quoniam ei signatus est, qui non recipit eum, quem signavit Pater, qui aperit et nemo claudit; sed inter cetera de nostri Emanuelis incarnatione apertius agit. Unde in figura quatuor animalium, que Ezechieli in visione vel Iohanni in Apocalipsi ostensa sunt divinitus eandem formam inter quatuor prophetas, optinet Ysaias quam Matheus, inter quatuor evangelistas, scil. figuram hominis. Siquid Daniel
This section of the f . has been damaged by damp. Brussels 214 has: ... "lingua proferre, mortalium sensus percipere in libro Ysaie continetur."