The Lombard's Commentary on Isaias and Other Fragments
by Beryl Smalley, George Lacombe in The New Scholasticism, Vol. 5, No. 2 · April–June 1931
p. 162
secula genitus, sui ipsius sapientiam dedit nobis, in tempore natus. Donum [175 ] intellectus in baptismate habemus, et per regenerationem nos esse filios Dei spirituales intelligimus. Donum consilii in passione habemus, quia maximo consilio et miro modo humani generis redemptionem esse factam, per passionem Christi novimus. Donum fortitudinis in expoliatione inferni habemus, quia superando Diabolum et sua arma (pro) auferendo, Christum regem fortem esse cognovimus. Donum scientie in resurrectione habemus, quia resurgendo dedit nobis scire quod, sicut surrexit, ita et nos resurgemus. Donum pietatis in ascensione habemus quia pietatis et gratie Dei est ut, sicut ipse ascendit, et nos eum imitando ascendemus. Donum timoris in secundo adventu et in primo habemus, sed maxime in secundo timorem habere debemus, quia primo venit humilis et pacificus, secundo veniet terribilis et iratus; ideoque oportet ut diligendo eum, timore casto timeamus. Vel hec omnia in ipsis animalibus intelligere possumus. In Matheo, homine, spiritum sapiencie et intellectus; in Luca, vitulo, spiritum consilii animadvertimus; in Marcho, leone, spiritum fortitudinis et scientie consideramus; in Iohanne, aquila, spiritum pietatis timoris inveniamus.
Sequitur de intencione et utilitate. Intencio Evangelistarum, sive generalis Evangelii, est in cordibus hominum intimare fidem Christi. Utilitas est vita eterna, quod innuit Iohannes in extrema parte Evangelii sui dicens: "Hec autem scripta sunt ut credatis quoniam Thesus est Filius Dei"; hec est intencio; "Et ut credentes vitam habeatis in nomine eius"; hec est utilitatis.
GEORGE LACOMBE.
The Catholic University of America.
The scribe probably began to write proferendo, corrected himself, but forgot to delete the error.